Document d'archives : Original scellé
5545 - Paris. 1269. 13 juin.
Radulphi, Albanensis episcopi et legati, litterœ ad abbatem monasterii de Alto...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5545 - Paris. 1269. 13 juin.
Radulphi, Albanensis episcopi et legati, litterœ ad abbatem monasterii de Alto Villari de instanti passagio transmarino et redemptionibus votorum ad opus regis Navarrœ quantocius colligendis .
Radulphus, miseratione divina episcopus Albanensis, Apostolice Sedis legatus, religioso viro.. abbati monasterii de Alto Villari, Remensis diocesis, salutem et sinceram in Domino caritatem. Cum tempus passagii generalis jam plurimum appropinquet, ita quod excellentissimus princeps L[udovicus], rex Francorum illustris, una cum filiis suis et aliis crucesignatis regni sui prima septimana instantis maii esse debent in portu ad transfretandum in Terre Sancte subsidium preparati, volumus et vobis, qua in hac parte specialiter fungimur auctoritate, in virtute obediencie districte precipiendo mandamus quatinus universos crucesignatos et crucesignandos illarum parcium et locorum in quibus redemptiones hujusmodi serenissimo domino Th[eobaldo], illustri regi Navarre, Campanie et Brie comiti palatino, per venerabilem in Christo patrem S[imonem], tituli Sancte Cecilie presbiterum cardinalem, tunc in regno Francie Apostolice Sedis legatum, de beneplacito excellentissimi principis domini L[udovici], regis Francorum illustris, sunt concesse, pro tempore illo quo concesse (sic ) fuisse constiterit, in generalibus predicationibus ex parte nostra publice moneatis, et per alios verbi Dei seu crucis predicatores moneri attencius faciatis, ut se ad transfretandum personaliter in dicto passagio non differant preparare. Illi vero crucesignati, qui sub ea conditione crucem susceperunt ut redimant vota sua, et illi qui propter senectutem vel infirmitatem incurabilem aut aliam justam causam non poterunt personaliter transfretare, vota sua redimant juxta proprias facultates. Talium quoque crucesignatorum facultate pensata et communicato consilio cum aliquibus discretis viris, illis videlicet qui crucesignatorum ipsorum conditiones melius noverint, crucesignatis injungatis eisdem ut quas possunt ad arbitrium vestrum aut quas facturi essent expensas in eundo, stando et etiam redeundo, personarum preterea compensato labore, transmittant in subsidium dicte terre, ipsos a suis votis post satisfactionem integre prestitam absolventes, eosque ad redimendum taliter vota monitione premissa per censuram ecclesiasticam compellentes, recipientes quoque diligenter et fideliter colligentes obventiones easdem, ipsas vestro sigillatas sigillo ad opus terre predicte sub testimonio competenti deponatis in aliquo tuto loco, donec de illis aliter disponamus, contradictores censura simili compescendo ; proviso quod nomina omnium qui rediment vota sua, et quid et quantum et cui pro sua redemptione dederint, studiose scribatis, idque nobis per vestras litteras sub sigillo vestro fideliter rescribatis. Et quia aliqui crucesignati propter distanciam locorum et infirmitatem ac debilitatem personarum, seu aliam causam racionabilem, ad vos non semper accedere poterunt, ut putamus, vosque ad hoc per terras et loca predicta forsan sufficere non potestis, et nos personarum ad hoc ydonearum noticiam non habemus, volumus et mandamus ut personas ydoneas ad predicta omnia nominetis, eligatis et etiam deputetis, ubi et quando videritis expedire. Nos enim eis, quas ad hoc nominaveritis, elegeritis vel deputaveritis, tantam sicut et vobis in omnibus et singulis supradictis, substitucionis articulo dumtaxat excepto, tenore presencium committimus potestatem easque per bonum obediencie teneri volumus ad omnia supradicta sollicite ac fideliter exequenda, et ad rescribendum nobis sicut superius est expressum, quas vos nichilominus ad recipiendum officium hujusmodi monitione premissa per censuram ecclesiasticam, si opus fuerit, compellatis, et illos quos ad receptionem predictarum deputabitis redemptionum super hoc prestare faciatis corporaliter juramentum sub forma inferius annotata, non obstante aliqua indulgencia fratribus Predicatorum vel Minorum ordinum ab Apostolica Sede sub quacumque verborum forma concessa, quod apostolica mandata suscipere vel exequi per litteras apostolicas, in quibus mencio de indulto hujusmodi non habetur, minime teneantur, vel si aliquibus quod excommunicari, suspendi vel interdici non valeant forsitan sit indultum, et quibuslibet aliis indulgenciis, privilegiis seu litteris ab eadem sede obtentis, per que predicta impediri vel differri possint, et de quibus specialem oporteat in presentibus fieri mencionem, cum hec per litteras apostolicas vobis super hiis directas specialiter sint amota. Forma autem juramenti predicti talis est : Juro ego, talis, deputatus a tali ad exigendum, colligendum et recipiendum redemptiones votorum crucesignatorum civitatis et diocesis talis, quod fideliter exigam, colligam et recipiam et custodiam ipsas redemptiones, non deferendo in hiis alicui persone, prece, timore, gratia vel favore, vel alia quacumque de causa, et eas integre restituam et assignabo, prout a reverendo patre domino R[adulpho], episcopo Albanensi, Apostolice Sedis legato, vel ejus locum tenente recepero in mandatis. Et super premissis omnibus fidelem racionem reddam personis illis, quas ad hoc idem legatus vel alius ejus locum tenens duxerit deputandos. Sic me Deus adjuvet et hec sancta Dei Evangelia. - Datum Parisius, idibus junii, anno Domini millesimo CC° LX° nono.

Contenu :

Scellé autrefois en cire rouge, sur double queue. Le sceau a été brisé.
Analyse par M. d'Arbois de Jubainville,Hist. des comtes de Champagne, t. VI, catal., n° 3549.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//209/a
    • Original scellé | 5545 - Paris. 1269. 13 juin. | Radulphi, Albanensis episcopi et legati, litterœ ad abbatem monasterii de Alto Villari de instanti passagio transmarino et redemptionibus votorum ad opus regis Navarrœ quantocius...