Document d'archives : Original scellé
5597 - 1269. Samedi 30 novembre.
Guillelmus de Legeyo, prœceptor militiœ Templi de Rupella, se comitis...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5597 - 1269. Samedi 30 novembre.
Guillelmus de Legeyo, prœceptor militiœ Templi de Rupella, se comitis Pictavensis debitorem pro certa pecuniœ summa ratione cujusdam compositionis esse profitetur .
Universis presentes inspecturis frater Guillelmus de Legeyo, humilis preceptor domus milicie de Rupella, salutem in Domino. Noveritis quod nos tenemur solvere illustri comiti Pict[avie] infra instantem Resurrectionem Domini mille ducentas et quinquaginta libras turonensium ex compositione facta inter dictum dominum comitem et nos fratres milicie Templi in Aquitania pro acquestis a nobis in comitatu Pict[avensi] factis, obligantes predicto domino comiti omnia bona nostra presentia et futura, ubicumque existant et quocumque nomine censeantur. In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. - Datum die sabbati in festo Beati Andree apostoli, anno Domini M° CC° LXmo nono.

Contenu :

Scellé en cire verte, et sur simple queue, du sceau de Guillaume de Légé, commandeur des Templiers à la Rochelle (Inventaire, n° 9871).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//192/a
    • Original scellé | 5597 - 1269. Samedi 30 novembre. | Guillelmus de Legeyo, prœceptor militiœ Templi de Rupella, se comitis Pictavensis debitorem pro certa pecuniœ summa ratione cujusdam compositionis esse profitetur . | Universis...