Document d'archives : Original scellé
5709 - Aimargues près Aigues-Mortes. 1270.
Lundi 30 juin.
Alphonsus, Pictavensis et Tholosoe comes, quosdam...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5709 - Aimargues près Aigues-Mortes. 1270.
Lundi 30 juin.
Alphonsus, Pictavensis et Tholosoe comes, quosdam procuratores, qui causas ipsius prosequantur, jam abiturus constituit .
Alphonsus, filius regis Francie, comes Pictav[ensis] et Tholos[e], universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Notum facimus quod nos in omnibus et singulis causis motis et movendis a nobis seu ab aliis nostro nomine contra quascunque personas ecclesiasticas vel seculares, collegia, conmunitates seu etiam universitates, vel a quibuscumque personis ecclesiasticis vel secularibus, collegiis, conmunitatibus aut universitatibus contra nos coram quibuscumque judicibus ecclesiasticis vel secularibus, vel vices eorum gerentibus ordinariis seu extraordinariis, legatis, delegatis, subdelegatis, executoribus, conservatoribus seu quibuscumque aliis, quocumque nomine censeantur, dilectos et fideles clericos nostros magistros.. (sic ) Guillelmum de Vallegrignosa subdecanum Carnotensem,.. Radulphum de Mirabello decanum Pictavensem,.. Petrum Vigerii archidiaconum Xanctonensem,.. Egidium de Bonavalle granicarium ecclesie Beati Martini Turonensis,.. Alanum de Mellento archidiaconum Ebroicensem, Stephanum de Sacleiis thesaurarium ecclesie Beati Hylarii Pictavensis, Petrum Sorini scolasticum Xanctonensem et Guichardum de Cluniaco canonicum Cameracensem, exibitores presencium, nostros constituimus procuratores, omnes simul et quemlibet eorum in solidum, ita tamen quod non sit melior condicio occupantis, dantes eisdem nostris procuratoribus et eorum cuilibet liberam potestatem et speciale mandatum agendi, petendi, judicis officium implorandi, defendendi, excipiendi, replicandi, appellandi, apostolos petendi, ac etiam appellationes prosequendi, compromittendi, transigendi, paciscendi et alias componendi, alium vel alios procuratores constituendi vel substituendi, loco sui substitutum seu substitutos mutandi seu revocandi et alium vel alios ponendi, quos quando et quotiens et in quibus causis, casibus et negociis viderint expedire, universaque et singula faciendi que nos ipsi faceremus seu facere possemus si presentes essemus, ratum et gratum habentes et perpetuo habituri quicquid in predictis vel aliquo predictorum seu predicta contingentibus per ipsos aut eorum alterum vel per substitutum vel substitutos ab eis aut eorum altero vel cum ipsis seu altero eorumdem vel substituto seu substitutis a predictis procuratoribus vel eorum altero actum ordinatumve fuerit seu etiam procuratum ; promittimus etiam pro dictis procuratoribus nostris et eorum quolibet, substituto vel substitutis ab ipsis seu eorum altero, sub ypotheca rerum nostrarum, si necesse fuerit, judicatum solvi ; et hoc omnibus quorum interest tenore presencium intimamus. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. - Datum apud Armazanicas prope portum de Aquis Mortuis, die lune in crastino festi apostolorum Petri et Pauli, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo.

Contenu :

Scellé autrefois sur simple queue ; l'attache a été arrachée. Le scribe auquel est dû cet acte a tracé par erreur, en avant d'un certain nombre de noms de personnes, les deux points qui dans beaucoup de cas étaient destinés à remplacer un nom.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//318
    • Original scellé | 5709 - Aimargues près Aigues-Mortes. 1270. | Lundi 30 juin. | Alphonsus, Pictavensis et Tholosoe comes, quosdam procuratores, qui causas ipsius prosequantur, jam abiturus constituit . | Alphonsus, filius regis...