Document d'archives : Original scellé
5711 - 1270. Juin.
Forma inquisitionis faciendoe super usuris Judoeorum .
Alphonsus, filius regis Francie,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5711 - 1270. Juin.
Forma inquisitionis faciendoe super usuris Judoeorum .
Alphonsus, filius regis Francie, comes Pictav[ensis] et Tholos[e], viro religioso et in Christo sibi dilecto priori fratrum Predicatorum Pictavensium salutem et sinceram dilectionem. Optantes ut ea, que a Judeis in terris nostris existentibus extorta sunt per usurariam pravitatem, restituantur hiis a quibus illicite habuerunt, vobis mandamus rogantes quatinus, una cum aliquo clerico seculari quem consiliarii nostri vel eorum aliqui vobis associandum duxerint, ad restituciones hujusmodi faciendas in senescallia Pictavensi juxta formam que sequitur procedatis. In primis fiat edictum per singulas dyoceses in suis locis per presbyteros parochiales et per ballivos in balliviis suis, et in illo edicto publice proclametur quod omnes qui voluerint usuras petere a Judeis, certis locis et terminis statutis, se coram inquisitoribus nostris cum testibus, si quos habeant, representent. Cum vero petitores venerint, recipiatur ab eis primitus juramentum quod non petent aliquid, nisi sibi competat jus petendi. Subsequenter queratur de nominibus petitoris et Judei quem dicet idem petitor usuras ab ipso recepisse. Preter hec queratur ab eisdem super omnibus, tam principale negocium tangentibus quam circonstanciis de quibus dicti inquisitores ipsos viderint inquirendos, ita quod, nisi dubitent de falsitate testium, non multum circa circonstancias immorentur. Caute quidem et provide circa difficultatem probacionum adhibentur remedia que sequntur : primo videlicet quod credatur petitori bone fame et unico testi fide digno juratis, si alias de usuris extortis ab eo liquere non potuerit, usque ad summam centum solidorum currentis monete. Si tamen fama vel vicinia teneat quod ille petitor cum Judeo contraxerit seu contrahere sit consuetus, et in presenti negocio Judei penitus a testimonio reppelluntur. Item si petitori fama laudabilis attestetur, ita quod persona fidedigna possit merito reputari et inquisitoribus per famam et aspectum videatur quod nullo modo proprie salutis immemor dejeraret, injustam peticionem faciendo, stetur ipsius juramento super solucione usurarum propria manu facta usque ad summam quinquaginta solidorum currentis monete, si alias probaciones non habeat vel in eo casu in quo per interpositam personam fit solutio, asserat sub ejusdem religione juramenti se dictas usuras tradidisse illi ad solvendum quem credebat fidedignum, et quod credit ipsum cui tradiderat solvisse Judeo. Adhuc si aliqua persona que ipsis inquisitoribus legittima videatur se representaverit coram eis, de cujus fide tanta et tam bona presumpcio non insurgit et, prout dictum est proximo superius, juret et affirmet, stetur similiter juramento istius usque ad summam proximo supradictam cum testimonio duorum vicinorum bone fame juratorum de credulitate deponencium ipsum petitorem jurasse veritatem. Petitori eciam bone fame cum juramento de veritate credatur usque ad summam decem solidorum currentis monete vel additis conjuratoribus de credulitate, secundum arbitrium inquisitorum, pensatis meritis personarum. Quia eciam hujusmodi contractus fiunt frequencius in occulto et rarissime per alios quam per domesticos seu familiares, adhibeatur istud remedium, scilicet quod recipientur in testimonium domestici seu familiares jurati usque ad summam quinquaginta solidorum currentis monete, et eadem forma servetur in peticionibus pignorum, hoc adjecto quod jurent illorum petitores quod pignora que tradita fuisse probaverint ad ipsos nullatenus devenerunt, nec eis super hiis extitit in aliquo satisfactum, nec alias detentores pignorum fuisse liberatos, veluti per amissionem ipsorum casu fortuito, sine culpa creditoris vel dicta pignora auctoritate competentis judicis, sive de illorum licencia distrahendo, vel alio modo ad liberacionem competenti. Et est intelligendum restitucionem fieri debere in hoc casu, ita quod sors primitus deducatur. Item permissum est inquisitoribus ut testes compelli faciant per judicem secularem, si requisiti noluerint perhibere testimonium veritati. Nec est aliquatenus omittendum quin inquisitores diligenter inquirant et attendant ac eciam rescribant nomina Judeorum a quibus petentur usure, ut liquido appareat quanta sit de bonis cujuslibet Judei restitucio facienda. Non enim est intencionis nostre usuras per unum Judeum extortas restituere de bonis alterius Judei, sed solum in quantum bona illius a quo petentur usure sufficient ad restitucionem faciendam. Poterunt autem inquisitores inquestas judicare que summam centum solidorum currentis monete non excedant, quas ad curiam remittere minime tenebuntur, sed tantum litteras eorum summas ab eis adjudicatas continentes, et de cujus Judei bonis et quibus personis sit restitucio facienda. Alias autem inquestas predictam summam excedentes, peracto negocio, sub sigillis suis clausas ad curiam remittent judicandas. Nullam tamen inquestam remittent, si liquide appareat petitores in suarum probacione peticionum penitus defecisse. - Datum apud Armazanicas prope Aquas Mortuas, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo, mense junii.

Contenu :

Simple queue de parchemin ; le sceau n'existe plus.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//191
    • Original scellé | 5711 - 1270. Juin. | Forma inquisitionis faciendoe super usuris Judoeorum . | Alphonsus, filius regis Francie, comes Pictav[ensis] et Tholos[e], viro religioso et in Christo sibi dilecto priori fratrum...