Document d'archives : Registre contemporain
5524 - Gênes. 1269. 30 mai.
Symonis de Curia litteroe de quadam nave Ludovico IX regi construenda.
...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Registre contemporain
5524 - Gênes. 1269. 30 mai.
Symonis de Curia litteroe de quadam nave Ludovico IX regi construenda.
LITTERA SYMONIS DE CURIA SUPER CONFECTIONE SEU CONSTRUCTIONE CUJUSDAM SALANDRINI.
In nomine Domini, amen. Ego Symon de Curia promitto et convenio vobis dominis magistro Henrico de Campo Repulso, Johanni Pillavilano, militi, et Guillelmo de Mora, nunciis et ambexatoribus (sic ) serenissimi regis Francie, stipulantibus nomine et vice ipsius domini regis, quod presencialiter faciam sive fieri faciam pro felici passagio domini regis, in Sancto Petro Harene usque Rapallum et comprehenso Rapallo, sallandrum unum de manerie et mensuris infrascriptis ad meas proprias expensas, videlicet longum per carenam cubitorum viginti octo et dimid[ii], et de roda in rodam cubitorum quadraginta unum (sic ), et altum in sentina ad rectam lineam palmorum XIclm , et aperiet palmos viginti septem, et erit (ms  : erunt) in cooperta altitudinis palmorum novem, et in orlo palmorum sex, et habebit thalamum ad popam et prodam bonum et decentem, et habebit arborem suam de proda crossam palmorum septem et quart[i] et longuam cubitorum triginta trium, et arborem de medio crossam palmorum sex et quart[i] et longuam cubitorum triginta, et habebit pecias septem antenarum et anchoras tresdecim de cantariis quinque, m[inus] quart[o] pro qualibet, velas cotoni quinque bonas et decentes, barcham de palascharmo et gonxdolam furnitas, et octuaginta centenaria sarcie nove canabis commisse, et marinarios viginti quinque et pueros tres, computato nauta uno, et tot vegetes que capient metretas sexcentas aque, et stabiarios pro equis et restos sub pedibus equorum. Et dictum sallandrum de dicta manerie et mensuris et cum omnibus et singulis suprascriptis et necessariis ipsi ligno, conducam et consignabo, seu conduci, consignari faciam vobis predictis ambexatoribus nomine et vice domini regis, vel mandato ipsius, in portu de Aquis Mortuis usque dies octo intrante mayo, qui mensis erit in anno currente M° CC° LXX°, sanum, stagnum et completum coopertis, castello et omnibus aliis rebus predictis sibi necessariis, et demum cum effectu omnium rerum necessariarum ipsi ligno ad bonum intellectum, sicut expedit habere,etc . (Quoe sequuntur usdem fere verbis constant, quibus varioe litteroe in simili casu scriptoe .) Insuper pro predicto Symone versus dictos ambaxatores de predictis omnibus attendendis et observandis sollempniter intercesserunt et se principaliter obligarunt, quilibet eorum in solidum, Nicholinus de Volta, Gaudinus de Mari, Raymundinus de Mari et Guillelmus Lercarius ; et renunciaverunt, etc. (Adsunt, inter coeter a, litteroe Ludovici IX regis ,apud Sanctum Germanum in Laya, die jovis post octavam Paschoe, anno 1269datoe, n° 5504.) Actum Janue, in domo Guillelmi de Turn, presentibus testibus vocatis et rogatis Obertino Petri Aurie, Petro Aurie, Bonefacio de Platea Longua et Johanne Metifoco, anno dominice nativitatis M° CC° LXVIIII° indictione XI, die tricesima mayi, inter vesperas et completorium.
Ego Marinus de Monte Rosato, notarius, rogatus scripsi.

Contenu :

Publiée par Jal,Pacta naulorum, p. 594.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Registre contemporain | 5524 - Gênes. 1269. 30 mai. | Symonis de Curia litteroe de quadam nave Ludovico IX regi construenda. | LITTERA SYMONIS DE CURIA SUPER CONFECTIONE SEU CONSTRUCTIONE CUJUSDAM SALANDRINI. | In nomine Domini,...