Document d'archives : Copie authentique
5537 - Paris. 1269. Lundi 3 juin.
Radulphi, Albanensis episcopi, Odonis Rotomagensis archiepiscopi,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Copie authentique
5537 - Paris. 1269. Lundi 3 juin.
Radulphi, Albanensis episcopi, Odonis Rotomagensis archiepiscopi, Guidonis Autissiodorensis et Odonis Baiocensis episcoporum litterœ de matrimonio inter Blancham, Ludovici Noni filiam, et infantem Fernandum contrahendo .
R., divina miseratione Albanensis episcopus, Apostolice Sedis legatus, frater Odo, permissione eadem Rothomagensis ecclesie minister indignus, Guido Autisiodorensis ac Odo Baiocensis eadem miseratione episcopi, universis presentes litteras visuris vel audituris eternam in Domino salutem. Pateat universis quod coram nobis constituta nobilis domicella domina Blancha, excellentissimi domini Ludovici, Dei gratia Franc[ie] regis filia, discretum virum magistrum Guillelmum de Castro Eraudi canonicum Remensem, ejusdem regis clericum, exhibitorem presentium, suum constituit procuratorem ac specialem nuncium ad consenciendum matrimonialiter et per verba matrimonialem consensum exprimentia de presenti pro ipsa domicella et vice ac nomine ejusdem in nobilem domicellum dompnum Fernandum primogenitum serenissimi principis Alfonsi, Dei gratia Romanorum regis semper augusti, necnon Castelle, Toleti, Legion[is], Gallec[ie], Sibille, Cordube, Murcie, Gihennii et Algarbii, dans eidem magistro plenariam potestatem et speciale mandatum consenciendi matrimonialiter, nomine procuratorio, pro ipsa domina Blancha et vice et nomine ejusdem, in predictum dompnum Fernandum, necnon et exprimendi verba procuratorio nomine pro ipsa et vice et nomine ejusdem matrimonialem consensum in predictum dompnum Fernandum exprimentia de presenti, ac recipiendi ab eodem dompno Fernando mutuum consensum in eamdem per verba de presenti sufficiencia ad matrimonium contrahendum vice et nomine ipsius domicelle et pro ipsa, volens et concedens totum posse suum, quantum ad hoc, antedictum magistrum habere, vocem suam et consensum suum ut predictum est faciendum totaliter transferendo in magistrum eundem ; promittens se firmiter tenere, inviolabiliter observare et fideliter adimplere quicquid predictus magister pro ipsa super premissis egerit et dixerit, et quod nullo unquam tempore revocabit, set perinde servabit ac si ipsa in conspectu dicti dompni Fernandi personaliter consensisset et consensum suum oretenus expressisset, et consensum ipsius dompni Fernandi presentialiter recepisset. In cujus rei testimonium ad peticionem dicte domine Blanche sigilla nostra presentibus duximus apponenda. - Datum Parisius, die lune post quindenam Trinitatis, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, presentibus excellentissimo domino Ludovico, Deigratia Franc[ie]rege, et M., eadem gratia illustri regina Franc[ie], parentibus ipsius domicelle et hoc ipsum volentibus.

Contenu :

Insérées dans des lettres de Sanche, archevêque de Tolède, des évêques de Léon, de Palencia et de Calahorra, en date du 13 juillet 1269. (Voir plus bas.)

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//599
    • Copie authentique | 5537 - Paris. 1269. Lundi 3 juin. | Radulphi, Albanensis episcopi, Odonis Rotomagensis archiepiscopi, Guidonis Autissiodorensis et Odonis Baiocensis episcoporum litterœ de matrimonio inter Blancham, Ludovici...