Document d'archives : Original scellé
5727 - Aimargues. 1270. Vendredi 4 juillet
Ademarus de Pictavia, comes Valentinensis, consentiente Dragoneto...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5727 - Aimargues. 1270. Vendredi 4 juillet
Ademarus de Pictavia, comes Valentinensis, consentiente Dragoneto de Monte Albano ab Alphonso, Pictaviœ comite, ratione castri de Valriaco in hominem ligium receptus, promittit se Alphonso duo millia librarum soluturum .
Universis presentes litteras inspecturis Ademarus de Pict[avia], comes Valan[tinensis], salutem in Domino. Notum facimus quod cum vir illustris dominus Alphonsus, filius regis Francie, comes Pict[avie] et Thol[ose], presente et consenciente nobili viro domino Dragoneto de Monte Albano, faciens nobis gratiam specialem, in hominem suum ligium nos receperit de feudo castri de Valriaco et pertinenciis ejusdem, necnon de aliis feudis quecumque idem Dragonetus tenebat a domino comite supradicto, nobisque donaverit et concesserit quicquid acquisiverat ex causa empcionis seu alio titulo ab heredibus Guillelmi de Camareto in dicto castro de Valriaco et pertinenciis ejusdem, prout in litteris suis ac domine Johanne consortis sue, Thol[ose] et Pictavie comitisse, plenius continetur, nos, consideratis hujusmodi graciis ab eodem domino comite nobis factis, promitimus per sollempnem stipulacionem magistro Guichardo, clerico ejusdem domini comitis, canonico Cameracensi, recipienti nomine ejusdem domini comitis, solvere duo milia librarum turonensium apud Aquas Mortuas mandato ejusdem domini comitis terminis infrascriptis, videlicet mille libras turonensium per octo dies ante i[n]stans festum Assumptionis Beate Marie Virginis, et alias mille libras dominica in Ramis Palmarum proximo subsequenti, pro qua solucione predictis terminis integre facienda obligavimus et obligamus dicto magistro Guichardo, nomine prefati domini comitis recipie[nti], omnia bona nostra, mobilia et immobilia, ubicumque et sub quocumque dominio consistant. Actum fuit etiam specialiter et expresse inter nos et dictum magistrum G., recipientem nomine dicti domini comitis, quod si forsan contingeret dictum dominum Dragonetum condempnari ex causa vel occasione compromissi ab ipso ex una parte et domino Petro Raymbaudo, milite, ex altera facti, in nos et dominum Decanum de Ussetia, nominatos et electos a prefato domino comite Pictavie, et in venerabilem virum P. Vigerii, archidiaconum Santhon[ensem], tanquam tercium et mediatorem electum et nominatum a dicto domino comite, nos tenemur et promitimus penam in compromisso appositam, si arbitrio sive dicto ipsorum arbitrorum compromissariorum vel duorum ex ipsis paritum non fuerit, per dominum Dragonetum predictum solvi facere vel solvere, et nichilominus quod per ipsos vel duos ex eis pronunciatum fuerit per dictum dominum Dragonetum seu a dicto domino Dragoneto attendi facere, observari pariter et compleri, aut si infra annum a tempore prolati arbitrii sive dicti juxta formam compromissi, postquam per curiam nobis vel ad domicilium nostrum denunciatum fuerit, non esset satisfactum plenarie, tam de pena, si eam commiti contingerit (sic ) per dictum dominum Dragonetum, quam de eo quod pronunciatum esset contra ipsum per dictos arbitros vel duos ex eis, feudum ipsum de Valriaco et alia de quibus homagium nunc fecimus domino comiti supradicto, que dictus dominus Dragonetus ab ipso domino comite in feudum tenebat absque dificultate et contradictione qualibet per dominum comitem predictum justiciari posset more solito et in predictis justiciam exercere, ita tamen quod pena soluta que commissa fuerit, et completo eo quod per dictos arbitros seu compromissarios vel duos ex ipsis prolatum fuerit, feuda predicta ad manum nostram redeant sub homagio supradicto. Promisimus etiam et promitimus bona fide nos dictum Dragonetum pro posse et viribus nostris compulsuros ad solutionem pene que commissa esset et observationem ejus quod prolatum esset per arbitros vel compromissarios memoratos vel alterum de duobus cum tercio supradicto ; quod si forsitan predictum compromissum per lapsum temporis vel alias quoquo modo imperfecto negocio contingeret expirare, volumus et consentimus quantum ad nos pertinet quod memoratus dominus comes possit cognoscere de predicto negocio, et illud definire ac executioni mandare tam in rebus quam in persona ipsius domini Dragoneti, non obstantibus translatione dictorum feudorum in nos facta et homagiis tam a dicto Dragoneto nobis et prefato domino comiti a nobis factis de acquisitione et feudis supradictis. Hec autem omnia predicta et singula juramus nos dictus Ademarius tactis sacrosanctis euvangeliis inviolabiliter attendere ac servare, et in contrarium per nos vel alios non venire. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. - Actum apud Armazanecas, anno Domini M° CC° LXX°, die veneris post festum apostolorum Petri et Pauli.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur cordelettes de chanvre, du sceau d'Aymar de Poitiers, comte de Valentinois (Inventaire, n°612).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//303
    • Original scellé | 5727 - Aimargues. 1270. Vendredi 4 juillet | Ademarus de Pictavia, comes Valentinensis, consentiente Dragoneto de Monte Albano ab Alphonso, Pictaviœ comite, ratione castri de Valriaco in hominem ligium receptus,...