Document d'archives : Original scellé
5664 - Paris. 1269-70. Mars.
Ludovicus rex Matthoeum, Sancti Dionysii abbatem, Stephano, Parisiensi episcopo,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5664 - Paris. 1269-70. Mars.
Ludovicus rex Matthoeum, Sancti Dionysii abbatem, Stephano, Parisiensi episcopo, quoad nominationem ad ecclesiastica beneficia durante bello transmarino faciendam, substituendum decernit, si dictum episcopum interim mori contigerit .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, universis ad quos littere presentes pervenerint salutem. Notum facimus quod cum, in procinctu assumpti transmarini itineris existentes, dilecto et fideli nostro Stephano, Parisiensi episcopo, collationem personatuum, prebendarum, ecclesiarum, capellaniarum et aliorum beneficiorum ecclesiasticorum patronatus nostri, que in nostre peregrinationis absentia vacare contigerit citra mare, ac presentationem ecclesiarum parochialium duxerimus committendam, ita quod de consilio discretorum virorum cancellarii Parisiensis ecclesie, prioris fratrum Predicatorum et gardiani fratrum Minorum in hujusmodi collatione vel presentatione procedat, vel duorum ex ipsis, secundum quod in litteris nostris patentibus super hoc confectis plenius continetur, ne, si forte dictum episcopum interim decedere contingeret, ex defectu dispendium oriretur, loco predicti episcopi, si decedat, dilectum et fidelem nostrum Matheum, abbatem Sancti Dionisii, constituimus et eidem potestatem eamdem committimus in omnibus antedictis, quam dictus episcopus obtinebat. In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. - Actum Parisius, anno Domini M° CC° sexagesimo nono, mense martio.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur double queue, du sceau de saint Louis (Inventaire, n° 42).
Cette pièce a été publiée par M. Richard Sternfeld,Ludu igs des heiligen Kreuzzug nach Tunis, 1270,und die Politik Karls I von Sicilien, Berlin, 1896, in-8°, p. 332, pièces justificatives, n° 19.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//353
    • Original scellé | 5664 - Paris. 1269-70. Mars. | Ludovicus rex Matthoeum, Sancti Dionysii abbatem, Stephano, Parisiensi episcopo, quoad nominationem ad ecclesiastica beneficia durante bello transmarino faciendam, substituendum...