Document d'archives : Original scellé
5659 - Poitiers. 1269-70. Mars.
Alphonsi comitis Pictavensis litterœ, ne vassallis ejus, eo quod ad eum...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5659 - Poitiers. 1269-70. Mars.
Alphonsi comitis Pictavensis litterœ, ne vassallis ejus, eo quod ad eum venerint, prœjudicium generetur datœ .
Alfonsus, filius regis Francie, comes Pictavensis et Tholose, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Cupientes indempnitati fidelium nostrorum et aliorum qui nostro subsunt dominio providere, notum facimus quod cum barones, milites et alii nobiles fideles nostri, ceterique qui in nostro comitatu Pictavensi sub nostro consistunt dominio et districtu, interdum adjornati ad nos venerint in Franciam tempore retroacto, nos nolumus quod propter adventum suum hujusmodi sibi vel suis posteris aliquod in futurum prejudicium generetur, nec ad hoc occasione predicta futuris temporibus teneantur. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. - Datum Pictavis, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, mense marcii.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur double queue, du sceau d'Alphonse de Poitiers (Inventaire, 1078).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//190
    • Original scellé | 5659 - Poitiers. 1269-70. Mars. | Alphonsi comitis Pictavensis litterœ, ne vassallis ejus, eo quod ad eum venerint, prœjudicium generetur datœ . | Alfonsus, filius regis Francie, comes Pictavensis et Tholose,...