Document d'archives : Original scellé
5699 - 1270. Mai.
Reginaldi, comitis Forensis, litterœ ad regem de residuo pecuniœ sibi pro passagio...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5699 - 1270. Mai.
Reginaldi, comitis Forensis, litterœ ad regem de residuo pecuniœ sibi pro passagio transmarino debitœ .
Excellentissimo domino suo Ludovico, Dei gratia regi Francorum illustri, R., comes Forensis et dominus Belli Joci, se ipsum cum omni reverentia et honore. Excellencie vestre mittimus Guillelmum d'Acra, militem nostrum, exhibitorem presencium, dominationi vestre supplicantes quantum plus possumus quatinus eidem residuum summe a vobis nobis promisse pro passagio nostro transmarino, si placet, reddi et deliberari faciatis, scituri quod gratum, firmum et ratum habebimus quicquid eidem militi nomine nostro fuerit de dicta summa persolutum ; et idem miles vobis vel cuicumque vobis placuerit litteras nostras pendentes tradet et concedet de solutione a vobis vel mandato vestro nomine nostro sibi facta. Valeat excellencia vestra per tempora longiora. - Datum anno Domini M° CC° septuagesimo, mense maii.

Contenu :

Scellé autrefois sur une simple queue, qui a été arrachée.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Original scellé | 5699 - 1270. Mai. | Reginaldi, comitis Forensis, litterœ ad regem de residuo pecuniœ sibi pro passagio transmarino debitœ . | Excellentissimo domino suo Ludovico, Dei gratia regi Francorum illustri, R., comes...