Document d'archives : Deux originaux scellés
5507 - 1269. Lundi 15 avril.
Officialis curiae Turonensis notum facit quod coram ipso Guillelmus de...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Deux originaux scellés
5507 - 1269. Lundi 15 avril.
Officialis curiae Turonensis notum facit quod coram ipso Guillelmus de Brocia, frater Petri de Brocia regii cambellani, pensatis utilitatibus et curialitatibus quas ab eodem Petro receperat, eidem Petro et heredibus ejus in perpetuum quittavit quidquid juris habebat in hereditatibus patris et matris ipsorum fratrum, "pro omni portione hereditatis cujuslibet contentus et bene pagatus possessionibus vel quasi de Nitraio et earum pertinentiis sitis in nemoribus, terris, censibus, proventibus et rebus aliis quibuscumque, que fuerunt Johannis de Brocia, cantoris Beati Petri de Curia Cenomanensis, avunculi ipsorum fratrum, quas idem cantor donaverat predicto Petro," etc., "que sibi per dictum Petrum, fratrem suum, assignate sunt et date pro viginti libris annui redditus ad perfectum trium annorum," etc. - "Datum die lune post dominicam qua cantatur Jubilate, anno Domini M° CC° LXmo nono."

Contenu :

Deux pièces, d'écritures très différentes, scellées l'une et l'autre en cire verte et sur double queue, du sceau de l'officialité de Tours (Inventaire, n° 7041). La pièce 42 porte à droite de la dernière ligne, et immédiatement après la date, le nom de "Symon."

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//726
    • Deux originaux scellés | 5507 - 1269. Lundi 15 avril. | Officialis curiae Turonensis notum facit quod coram ipso Guillelmus de Brocia, frater Petri de Brocia regii cambellani, pensatis utilitatibus et curialitatibus quas ab eodem...