Document d'archives : Original scellé
5595 - 1269. Mercredi 20 novembre.
Johannis, ducis Britanniœ, litterœ de pecunia quam in partibus...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5595 - 1269. Mercredi 20 novembre.
Johannis, ducis Britanniœ, litterœ de pecunia quam in partibus transmarinis Ludovico IX regi sub fidejussione comitis Pictavensis mutuo dedit .
Universis presentes litteras inspecturis, Johannes, dux Britannie, salutem in Domino. Noveritis quod, cum karissimus dominus noster Ludovicus, Dei gratia illustris rex Francie, nobis debuisset quamdam summam pecunie ab eodem a nobis mutuo habitam dum erat in partibus transmarinis, de qua quidem summa illustris comes Pictavensis nobis extiterat fidejussor, et dictus comes a nobis peteret litteram suam, quam dicebat nos habuisse de fidejussione predicta, non recolimus nos eandem litteram habuisse, et si eam habuimus, ex nunc volumus quod, ubicumque inventa fuerit, viribus careat et nullius valoris existat, cum de predicta summa nobis a dicto domino rege extiterit satisfactum. - Datum die mercurii post octabas Sancti Martini hyemalis, anno Domini M° CC° LX° nono.

Contenu :

Fragment de sceau en cire blanche, sur simple queue.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//192/b
    • Original scellé | 5595 - 1269. Mercredi 20 novembre. | Johannis, ducis Britanniœ, litterœ de pecunia quam in partibus transmarinis Ludovico IX regi sub fidejussione comitis Pictavensis mutuo dedit . | Universis presentes litteras...