Document d'archives : Original scellé
5403 - Viterbe. 1268. 10 août.
Clemens IV cum Ferrando, filio regis Castellœ, et Blanca, Ludovici IX filia,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5403 - Viterbe. 1268. 10 août.
Clemens IV cum Ferrando, filio regis Castellœ, et Blanca, Ludovici IX filia, dispensat ut, licet ex materna linea consanguinei sint, matrimonium licite contrahant .
Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nobili viro Ferrando, carissimorum in Christo filiorum nostrorum.. Castelle ac Legionis, et dilecte in Christo filie nobili mulieri Blance, .. Francorum regum illustrium natis, salutem et apostolicam benedictionem. Regalis prosapia generis, sicut alte nobilitatis et inclite devotionis claritate prefulget, sic amplis attolli favoribus promeretur, nec indigne propter sui status eminentiam de plenitudine potestatis apostolice specialis interdum prerogativa gratie prevenitur, quam generaliter omnibus sacri canones interdicunt. Licet itaque, sicut asseritur, tertio et quarto consanguinitatis gradibus vos mutuo ex paterna linca contingatis, et ut hoc non obstante matrimonialiter copulari possitis, apostolica sitis dispensatione muniti, quia tamen ex materna linea quarto etiam dicimini consanguinitatis gradu conjuncti, nos, regiis supplicationibus inclinati, ut similiter impedimento hujusmodi non obstante contrahere matrimonium invicem valeatis vobiscum auctoritate apostolica dispensamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre dispensationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. - Datum Viterbii, IIII idus augusti, pontificatus nostri anno quarto.

Contenu :

Bulle de Clément, IV, sur lacs de soie rouge et jaune. Sur le pli, à droite : "Jac. Mut." Au dos, la marque d'enregistrement ; "R. est script., capitulo VIIII". Conf. Jordan,Registres de Clément IV, n° 714.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//435
    • Original scellé | 5403 - Viterbe. 1268. 10 août. | Clemens IV cum Ferrando, filio regis Castellœ, et Blanca, Ludovici IX filia, dispensat ut, licet ex materna linea consanguinei sint, matrimonium licite contrahant . | Clemens...