Document d'archives : Original scellé
5534 - Paris. 1269. 2 juin.
B., abbas Appamiensis, castrum Appamiarum cum fortalitiis Ludovico IX regi ad...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5534 - Paris. 1269. 2 juin.
B., abbas Appamiensis, castrum Appamiarum cum fortalitiis Ludovico IX regi ad decennium concedit.
In nomine Domini Nostri, amen. Anno Incarnationis ejusdem M° CC° LX° VIIII°, quarto nonas junii. Omnibus tam presentibus quam posteris fiat presentis scripti serie manifestum quod nos B., permissione divina abbas Appam[iensis], habentes plenam et liberam potestatem et auctoritatem ac licentiam specialem a viris religiosis B., priore, totoque conventu monasterii nostri predicti, donandi, permutandi, vendendi seu concedendi ad tempus vobis, excellentissimo domino Ludovico, Dei gratia regi Franc[ie] illustri, castrum nostrum Appam[iense] et cetera que sequuntur pro evidenti utilitate monasterii nostri, vobis, domino regi predicto, et heredi vestro Franc[ie] regi, usque ad decennium continuum numerandum a data presentium litterarum, donamus et concedimus castrum nostrum Appam[iense] cum suis fortaliciis ; insuper pro defensione ac custodia ipsius castri ac monasterii nostri et bonorum ac jurium ipsius monasterii et hominum ville Appam[iensis], competencius interim per vos dominum regem faciendis, concedimus et donamus vobis et heredi vestro regi, ad tempus predictum, medietatem leudarum, exceptis feudis ipsius leude ; item medietatem justiciarum, VII sol[idorum] minus obolo, preter justicias clericorum et familie nostri monasterii ; item ortum et trillam et totam insulam que est ultra fluvium Aregie, et medietatem molendini ; item medietatem redditus omnium furnorum totius ville Appam[iensis] et medietatem usagiorum mercati, preter decimam ; item medietatem obliarum Ville Nove et Campi et medietatem denariorum clavarum qui colliguntur in festo Sancti Antonini, et medietatem kalendarii quod colligitur in festis Natalis Domini et Pasce et Sancti Johannis Baptiste preter decimam ; item medietatem pedagiorum omnium portarum predicte ville ; item vineam de Prato et manulevacionem ciborum et vestimentorum in castro predicto per unum mensem, sicut moris est, salvis tamen libertatibus et consuetudinibus hominum dicte ville Appam[iensis] quas infringi nolumus nec in aliquo violari ; promittentes in bona fide nostra pro nobis et successoribus nostris et conventu nostro, sub obligatione omnium bonorum nostri monasterii, quod neque per nos vel successores nostros vel conventum contra predictam concessionem vel donationem veniemus, et quod neque nos aut successores nostri vel conventus noster alicui contra venire volenti consentiemus. Et fiet collectio reddituum predictorum communiter per ministros ex parte domini regis et nostri monasterii institutos, qui jurabunt quod erunt fideles utriquc parti. Preterea, de plenaria potestate et licentia speciali nobis super hoc a predictis priore et toto conventu nostro concessis, vobis domino regi et heredi vestro regi hanc conventionem facimus et sollempni stipulatione promittimus quod, post decennium antedictum, castrum predictum et cetera que supra vobis concessimus a nobis, successoribus nostris seu conventu nostro, nunquam cuiquam alii concedentur, nec perpetuo nec ad tempus, sine vestra vel heredis vestri regis petita licentia ; et si forte nos vel successores nostri aut conventus noster premissa vellemus concedere cuiquam, vos, domine rex, et successores vestri reges Franc[ie], haberetis adventagium habendi premissa, sub eisdem tamen modo et conditionibus, sub quibus essent alii concedenda ; renunciantes ex certa scientia et consulte omni juri canonico et civili, et omnibus statutis et consuetudinibus generalibus et specialibus, et omnibus privilegiis nobis indultis et indulgendis, quibus contra predictam concessionem seu conventionem et alia que supra memoravimus nos aut successores nostri seu conventus noster in totum vel in parte venire possemus vel ea quomodolibet retractare, et specialiter juribus illis quibus bona eclesiastica alienari prohibentur, scientes quod alienationem predictam facimus cum insinuatione legitima, et in casu licito et a jure permisso. - Acta fuerunt hec Parisius, anno et die quo supra, presente dicto domino rege et hanc concessionem recipiente, necnon presente domino R., Dei gratia episcopo Albanensi, Apostolice Sedis legato, in hec consentiente et auctoritatem suam imperciente, presentibus etiam et ad hec vocatis testibus dominis Johanne, filio regis Yerusalem, et P., cambellano Francie, magistris G. de Bello Monte regni Cicilie et Bayocensi cancellario, Philipo de Caturco tesaurario Sancti Frambaldi Silvanectensis, Lamfranco canonico Morinensi, Henrico de Verziliaco arcidiacono in eclesia Baiocensi, et magistro G. de Castro Eraudi, canonico Remensi, et pluribus aliis ; et ad majorem predictorum omnium firmitatem et ad eorum pleniorem fidem habendam, nos, predictus abbas Appam[iensis], presentem cartam sigillo nostro fecimus sigillari.

Contenu :

Scellé en cire verte, et sur lacs de soie verte, du sceau de Bernard Saisset, abbé de Saint-Antonin de PamiersInventaire, n°8898).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//336
    • Original scellé | 5534 - Paris. 1269. 2 juin. | B., abbas Appamiensis, castrum Appamiarum cum fortalitiis Ludovico IX regi ad decennium concedit. | In nomine Domini Nostri, amen. Anno Incarnationis ejusdem M° CC° LX° VIIII°,...