Document d'archives : Original scellé
27022 - 1238. Mars.
Proepositi, decani et capituli Beatoe Marioe Magdalenoe Virdunensis litteroe, quibus...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
27022 - 1238. Mars.
Proepositi, decani et capituli Beatoe Marioe Magdalenoe Virdunensis litteroe, quibus Henrico, Remensi arc iepiscopo, quasdam decimas ad firmam concedunt .
Omnibus presentes litteras inspecturis Ul. prepositus, J. decanus, totumque capitulum Beate Marie Magdalene Virdunensis salutem in Domino. Noverint universi quod nos dedimus et concessimus ad firmam venerabili patri et domino Henrico, Dei gratia Remensi archiepiscopo, totam grossam et minutam decimam quam habemus et habere debemus apud Villare juxta Mosomum, apud Altreicort et apud Ruffi, pro quindecim libris parisiensium nobis solvendis annuatim ab ipso archiepiscopo, quamdiu vixerit, in octabis Nativitatis Sancti Johannis Baptiste, de redditibus suis quos percipit apud Bellum Montem. Volumus etiam et concedimus quod successores ipsius archiepiscopi qui pro tempore fuerint predictas decimas habeant et teneant in perpetuum ad firmam, si voluerint, pro summa pecunie supradicta. Si vero successores ipsius dictas decimas ad firmam in hunc modum habere noluerint, dicte decime in eodem statu in quo modo sunt, et sicut eas in presenti habemus, ad ecclesiam nostram revertentur. Promisit etiam dictus archiepiscopus quod, si deficeret in dicta solutione termino supradicto, ipse dampna et expensas que ecclesia nostra incurreret et faceret bona fide pro defectu dicte solutionis eidem ecclesie nostre reddere teneretur. - Actum anno Domini M° CC° tricesimo octavo, mense martio.

Contenu :

Scellé en cire verte, et sur cordelettes de chanvre, du sceau du chapitre de Sainte-Marie-Madeleine de Verdun (Inventaire, n°7351).
Cette pièce a été datée d'après le style de Noël. (Voir plus haut, t. II, nos 2702 et 2703.)

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//207
    • Original scellé | 27022 - 1238. Mars. | Proepositi, decani et capituli Beatoe Marioe Magdalenoe Virdunensis litteroe, quibus Henrico, Remensi arc iepiscopo, quasdam decimas ad firmam concedunt . | Omnibus presentes litteras...