Document d'archives : Original scellé
5623 - 1269-70. Janvier.
Permutatio nundinarum de Giemo, a capitulo Sancti Stephani de Giemo Ludovico regi...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5623 - 1269-70. Janvier.
Permutatio nundinarum de Giemo, a capitulo Sancti Stephani de Giemo Ludovico regi concessa .
Universis presentes litteras inspecturis capitulum ecclesie Sancti Stephani de Gyemo super Ligerim, Autisiodorensis dyocesis, salutem in Domino. Notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris quod nos, de communi assensu nostro, dedimus et concessimus in perpetuum permutationis seu escambii nomine excellentissimo Ludovico, Dei gratia regi Francorum illustri, tres nundinas quas habebamus et possidebamus apud Giemum, videlicet nundinas que dicuntur nundine Armigerorum, et nundine que sunt et consueverunt esse in festis Beate Felicule et Beati Laurencii annuatim, et quosdam homines seu hospites in castro et villa Gyemi in censiva nostra, dominio et justicia commorantes, et dominium, et justiciam, et omnia alia jura que habebamus et possidebamus, possidere et habere debebamus aut poteramus in premissis, utilitate nostra et ecclesie nostre considerata et inspecta, habitoque super hoc nostri dyocesani consilio et consensu, ita tamen quod excellentissimus Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, nobis et ecclesie nostre permutacionis nomine seu in perpetuum escambium pro predictis dedit et concessit, concedit et donat decem libras parisiensium annui redditus, percipiendas annis singulis in posterum et habendas in pedagio suo de Gyemo, et persolvendas nobis vel mandato nostro in duobus hiis terminis, videlicet in festo Ascensionis Domini centum solidos, et in festo Sanctorum Omnium centum solidos, ab eo seu ab illis qui predictum pedagium tenebit seu tenebunt. Nos autem retinuimus nobis et nostre ecclesie et retinemus per presentes litteras in predicta censiva quam tenent a nobis homines antedicti, census, ventas, saisinas, investituras et emendas pro defectu censuum non solutorum et ventarum celatarum aut non solutarum, et justiciam et emolumenta que ratione predicte censive seu fundi terre debentur, que omnia, prout superius continentur, volumus et concedimus firmiter et inviolabiliter observari. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. - Actum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, mense januario.

Contenu :

Scellé en cire verte, et sur double queue ; sceau du chapitre de Saint-Étienne de Gien (Inventaire, n° 7182).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//189
    • Original scellé | 5623 - 1269-70. Janvier. | Permutatio nundinarum de Giemo, a capitulo Sancti Stephani de Giemo Ludovico regi concessa . | Universis presentes litteras inspecturis capitulum ecclesie Sancti Stephani de Gyemo...