Document d'archives : Original scellé
5730 - En mer, près de la Sardaigne. 1270. Juillet.
Ludovici IX regis codicilli .
In nomine sancte et...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5730 - En mer, près de la Sardaigne. 1270. Juillet.
Ludovici IX regis codicilli .
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod, cum in partibus regni nostri de hiis que ordinanda vel agenda erant ibidem nostrum composuerimus testamentum, et de portionibus liberorum nostrorum quasdam ibidem ordinationes fecerimus, que quidem omnia servari volumus et impleri, nunc, in presenti peregrinationis itinere constituti, de hiis que circa id agenda sunt et de bonis que nobiscum hic habemus vel habebimus, plena per Dei gratiam corporis incolumitate vigentes, taliter ordinamus. In primis siquidem volumus et precipimus quod debita in quibus tenemur et tenebimur citra fines regni nostri predicti solvendis quibuscumque, sive creditoribus, sive stipendiariis aut aliis quibuscumque personis, et quecumque reddenda vel restituenda fuerint citra dictos fines, de bonis predictis que habemus vel habebimus persolvantur et restituantur ad plenum, nisi forte acceptarent aliqui solutionem sibi in partibus Francie faciendam. Quia vero totum presentis negotii pondus incumbet karissimo filio nostro primogenito Philippo, si nos in hac via migrare contigerit ab hac vita, totum illud quod habebimus tempore decessus nostri, sive in jocalibus, sive in pecunia, sive in utensilibus vel aliis de quibus alias non ordinaverimus, insuper et totum apparatum et navigium nostrum, et quecumque nobis debentur servicia vel subsidia, vel obventiones evenient, et que nobis concessa sunt vel erunt in subventionem assumpti negocii undecunque, totaliter dimittimus et legamus eidem, impendenda per ipsum in negocio antedicto. Quod si forte ipsum repatriare contigerit, per ipsum et alios coexequutores hujus testamenti nostri ordinetur de hiis in dicto negocio utiliter impendendis. Rogamus autem ipsum et hortamur attente ut karissimo filio nostro Johanni, comiti Nivernensi, fratri suo, in hiis que sibi necessaria fuerint, ultra id quod idem Johannes poterit habere de suo proprio, sufficienter provideat sicut bonus frater, sive in morando in servicio Christi et dicto negocio, sive in revertendo ad propria, si eum reverti continguat. Filio autem nostro karissimo Petro, fratri suo, competenter in omnibus provideat vice patris. De familia vero nostra, de apparatu et navigio nostro, subsidiis, serviciis et aliis antedictis ad honorem Dei et nostre liberationem anime per ipsum Philippum de consilio aliquorum coexequutorum nostrorum hujus testamenti ordinetur post decessum nostrum prout viderint ordinandum. Rogamus insuper memoratum Philippum ut illos de familia et hospicio nostro, quos ydoneos viderit ad servicium suum, retineat, et aliis quos retinere noluerit sufficienter provideat, illis tamen quibus opus fuerit et quibus alias provisum non fuerit competenter. Hujus autem testamenti exequutores constituimus dilectos et fideles nostros Odonem, Rothomagensem archiepiscopum, si presens fuerit, predictum karissimum filium nostrum primogenitum Philippum, magistrum Guillelmum de Rampillone archidiaconum in ecclesia Parisiensi, Petrum Cambellanum et Buccardum comitem Vindocinensem, quos si non omnes hiis exequendis interesse continguat, major pars numero superstitum exequi predicta procurent. In cujus rei testimonium presentem paginam sigilli nostri fecimus impressione muniri. - Actum in navi nostra juxta Sardiniam, anno Domini M° CC° septuagesimo, mense julio.

Contenu :

Scellé du sceau de majesté ; cire blanche sur double queue (Inventaire, n° 42).
Cette pièce a été analysée dans leMusée des Archives nationales, p. 148, n° 271.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//403
    • Original scellé | 5730 - En mer, près de la Sardaigne. 1270. Juillet. | Ludovici IX regis codicilli . | In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis tam presentibus...