Document d'archives : - Registre contemporain
5436 - Gênes. 1268. 27 novembre.
Petri Auriœ, Jacobi Lercarii et Oberti Cicadœ, civium Januensium,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

- Registre contemporain
5436 - Gênes. 1268. 27 novembre.
Petri Auriœ, Jacobi Lercarii et Oberti Cicadœ, civium Januensium, litteroe de quadam navi nuntiis Ludovici IX locata .
LITTERE IN QUIBUS CONTINETUR QUOD PETRUS AURIE ET ALII EJUS SOCII LOCAVERUNT SEU NAULIZAVERUNT DICTIS NUNCIIS NOMINE DICTI REGIS NAVEM UNAM PRO TRIBUS MILIBUS SEPTINGENTIS QUINQUAGINTA [LIBRIS] TURONENSIUM.
In nomine Domini, amen. Nos Petrus Aurie, Jacobus Lercarius et Obertus Cicada, cives Janue, locamus sive naulizamus vobis dominis magistro Henrico de Campo Repulso, clerico serenissimi domini regis Francie, et Guillelmo de Mora, nunciis et ambaxatoribus dicti domini regis, conducentibus nomine dicti domini regis et bayliam atque potestatem habentibus conducendi, ut constat per litteras dicti domini regis, in quibus est sigillum cereum pendens, tenor quarum litterarum talis est :
Ludovicus, etc. (Sequuntur litteræ regiæ datæ apud Sanctum Dionysium, in crastino Beati Dionysii, anno 1268 ;vide supra n ° 5418.)
Navem quandam nomine Paradisus pro ipso ducendo in passagium transmarinum, quod, Deo dante, facturus est dictus dominus rex, cum sarcia et apparatu infrascriptis, videlicet cum timonibus duobus bonis et convenientibus dicte navi, arbore una de prorra, sana et nova, de cubitis quinquaginta in longitudine et grossitudinis palmorum duodecim, et carca (sic ) cum candelis viginti octo, anchis tribus, parancho uno, amantibus duobus, jonchis quatuor ex quibus duo debent esse senarii, tagiis quatuor de jonchis, ostis duabus, orsiis duabus, murganaro uno, palomis duabus, pantena, troca una cum manteletis et bigota, sacheto de gabia cum sua sagora, arbore una de medio, nova et sana, de cubitis quadraginta sex in longitudine et grossitudinis palmorum undecim, cum candelis viginti sex, anchis tribus, palancho uno, amantibus duobus, jonchis sex, ex quibus duo debent esse senarii, tabiis (sic ) quatuor, ostis duabus, orciis duabus, mulganario uno, palomis duabus, trocia una cum manteletis et bigotis, sacheto de gabia cum sua sagora, poziis duabus, pozastrellis duabus, peciis novem de antennis sanis et convenientibus dicte navi de prorra, medio et velonis cum suis prolis, velis septem, videlicet uno novo de cubitis sexaginta tribus, uno terciarolio quasi novo de cubitis quinquaginta septem usque in cubitis quinquaginta novem, velonis duobus de cubitis quadraginta octo usque in cubitis quinquaginta duobus, terzarolio uno novo de cubitis quinquaginta septem, velo uno de medio de cubitis quinquaginta tribus, velono uno novo de cubitis quinquaginta octo, anchoris viginti quinque, gallicellis duodecim, rassis tribus, aguminibus triginta uno, prodesiis quatuor, molis duabus de gropialibus et gropialibus undecim veteribus de passis ab undecim usque in viginti quinque, ternario uno pro stivando de passis viginti, et quod fuit alias operatum : amante uno novo, spalzina una nova pro barcha cantherii, scandalio uno furnito, barcha una de canterio dicte navis cum remis quinquaginta duabus et spata una, et cum sarcia sua necessaria ipsi barche, et specialiter anchoris duabus, arganello uno et calderono uno, barcha una de parischalmo dicte navis cum remis triginta duabus, arganello uno, spata una et rampegolo uno, barcha alia de parescalmo dicte navis cum remis triginta quatuor et spata una, et gondola una cum remis duodecim, sarcia et rebus de camera infrascriptis : marechiis octo, maugiis sex, axiis tribus, axonibus tribus pro darbare, cloderia una, vererobiis tribus et vererinis quampluribus, lanternis sex et laterna una de vitro, staeriis duabus cum romanis duobus, picociis sex, mantiis sex, lucernis sex, scopellis duobus, serra una pro tegendis guannixonibus, cathenis tribus cum rampegolis, parolo uno de pisce et paroleto uno cum taciis duabus, turnis quatuor, levis duabus, capssa una, barilibus duobus cum quartaroliis veitteribus qui ibi sunt, lanciis et gataroliis a quadringentis quinquaginta usque in quingentis sicut sunt ibi in dicta nave, tabiis octo, ternalibus cum aliis pluribus veteribus tabiis, puleziis de ylice pro faciendis puleziis, lignis de ylice pro faciendis parvis, terano uno pro stiva, pennis duabus sive manganellis qui ibi sunt, et que res sunt omnes in ipsa navi ; rebus ipsius navis de compag[ia] infrascriptis : vegetibus sexdecim pro aqua, quarum quedam sunt retre et quedam in faxio, que tenent inter omnees mezarolias trecentas quinquaginta usque in mezazoliis trecentis septuaginta quinque, vegetibus quinque pro vino, que tenent inter omnes mezarolias a quadraginta usque in mezaroliis quinquaginta, quarum quedam sunt recce et quedam in faxio, butizellis quatuor parvis pro levanda aqua, que sunt in navi, maniceta una veteri cum curello et imbuto, calderonis tribus, barilibus duobus, patella una, lebete uno, cultellis tribus, scutellis centum, inoforiis (ms . inosoriis) decem, vernigalibus decem, copis viginti quinque, claretis sex, quantino uno et medio cantino pro mensurando, jatera una que tenet barille et dimidium olei, barrili uno pro oleo, peciis quatuor de trumagis (sic ), que res sunt omnes in ipsa navi, pro mercede librarum tria milium seplingentarum quinquaginta turonensium nobis seu nostro nuncio dandarum et solvendarum ut infra (sic ) continetur. Et nos predicti Petrus, Jacobus et Obertus, dictam navim debemus et promittimus vobis nomine dicti regis conducere seu conduci facere apud Telonum in estate proximo ventura nostris expensis marinariorum et aliis expensis faciendis in dicta nave in ipso itinere ad risicum et fortunam nostram, quam navim cum sarcia predicta et rebus predictis omnibus vobis, nomine dicti domini regis conducentibus sive naulizantibus, concedimus et locamus pro dicta mercede, ducendam de Telono ad partes ultramarinas, nobis vel nostris certis nunciis a vobis sive dicto domino rege sive ejus nuncio solvenda per hos terminos : videlicet in Parisius libras mille turonensium usque proximum festum Purificationis Beate Marie, et alias libras duo milia septingentas quinquaginta infra mensem unum postquam dicta navis aplicuerit in Telono. Acto et expressim dicto in presenti contractu, tam in principio, medio quam in fine dicti contractus, inter nos predictos Petrum, Jacobum et Obertum, ex una parte, et vos predictos dominos Henricum et Guillelmum nomine dicti domini regis, ex altera, per pactum inter nos et vos appositum, quod si fuerit de voluntate vestra vel alterius vestrum seu nuncii dicti domini regis predictam navim cum sarcia predicta et rebus predictis habere velle ex causa vendicionis, promittimus et convenimus vobis vel nuncio dicti domini regis dare et conducere eam navim ex causa vendicionis precio librarum quatuor milium quadringentarum turonensium, et tunc si dicta vendicio fiet, computabimus vobis infra solucionem dicti precii dictas libras mille de quibus superius facta est mencio, et quas habere debemus usque proximum festum Purificationis Beate Marie, et reliquas libras tria milia quadringentas turonensium habere debemus infra mensem unum et dimidium, postquam dicta navis aplicuerit apud Telonum. Et predicti domini magister Henricus et Guillelmus, nomine dicti domini regis, promiserunt et convenerunt dictis Petro, Jacobo et Oberto, dictas solutiones facere, sive quod dictus dominus rex ipsas soluciones faciet seu fieri faciet ad terminos supradictos et sicut superius dictum est. Et acto expressim inter dictas partes dictis nominibus quod dictus dominus rex licenciam concedet predictis Petro, Jacobo et Oberto, et cuilibet eorum nuncio, boscandi, extrahendi et ducendi arbores ad ipsam navim necessarias sine aliquo ductu vel pedagio solvendo, et sine dacita aliqua solvenda in aliqua parte sive loco tocius terre et districtus dicti domini regis, sive in locis pertinentibus ad dictum dominum regem. Et acto similiter inter dictas partes dictis nominibus quod predicti Petrus, Jacobus et Obertus, debent dicte navi dare latus eo tempore quo movere debebit ipsa navis de portu Janue pro eundo apud Telonum sive apud Telonum (sic ) ad voluntatem dictorum Petri, Jacobi et Oberti, et coopertas ipsius navis carcari facere et aptari prout solitum est. Et acto similiter inter dictas partes dictis nominibus et reservato quod predicti Petrus, Jacobus et Obertus et eorum nuncii, in itinere quod faciet ipsa navis de Janua apud Telonum et ibidem in Telono, possint uti sarcia ipsius navis nova et veteri prout expediret et eis videbitur et ad eorum voluntatem. Que omnia et singula promiserunt dicte partes inter se dictis nominibus attendere, complere et observare, et in nullo contravenire, alioquin penam dupli valimenti dicte navis inter se stipulantes promiserunt, et proinde sibi ad invicem obligarunt pignori bona eorum habita et habenda. - Actum Janue, in domo Guillelmi de Turri, millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, indictione decima, die vigesima septima novembris, inter complectorium et pulsacionem campanarum. Testes Lanfracuns Pignolus, judex, Symon Malonus, et Iohannes Metifocus.
Leoninus de Sesto, notarius, rogatus scripsi.

Contenu :

Cette pièce a été publiée par M. Jal, dans sesPacta naulorum, l. c., p. 527, et dans sonArchéologie navale, t. II, p. 292. Le commentaire et les notes qui accompagnent ces éditions donnent l'explication des termes souvent obscurs qui se rencontrent à toutes les parties du document.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • - Registre contemporain | 5436 - Gênes. 1268. 27 novembre. | Petri Auriœ, Jacobi Lercarii et Oberti Cicadœ, civium Januensium, litteroe de quadam navi nuntiis Ludovici IX locata . | LITTERE IN QUIBUS CONTINETUR QUOD PETRUS AURIE...