Document d'archives : Original scellé et copie authentique
5694 - Nîmes. 1270. 18 mai.
Compositio inita inter P[etrum] abbatem et conventum...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé et copie authentique
5694 - Nîmes. 1270. 18 mai.
Compositio inita inter P[etrum] abbatem et conventum monasterii Caunensis, ordinis Sancti Benedicti, diœcesis Narbonensis, ex una parte, et Guillelmum de Cohardon[e], militem, senescallum Carcassonensem nomine regis ex altera, "de salino de Caunis et de transvectione salis inde, et de cupis et pogesis quas abbas et conventus dicebant se debere habere et percipere de qualibet sarcina salis, pro mensuragio salis, ab illis qui inde extrahere sal volebant, et de quibusdam heresibus et faidimentis domino regi commissis apud Caunas et apud Trautianum, et Comaledam, et apud Abrenx, et apud Villa Rambertum (sic ), de feudo dicti monasterii moventibus, olim venditis monasterio Caunensi per dominum Adam de Milliaco, militem, tenentem locum domini regis in partibus Albigensibus, pro pretio sexaginta librarum turonensium, ut in instrumento inde facto cum sigillo dicti domini Ade de Miliaco continetur, que dominus senescallus predictus domino regi petebat restitui, cum in dicto contractu dominus rex ultra dimidiam justi pretii deceptus fuerit, ut dicebat senescallus, et etiam de duobus modiis avene quos dominus rex apud Banholas annuatim percipere consuevit",etc. Qua mediante compositione Bertrandus de Faricono, monachus et syndicus dicti monasterii, totum jus quod habebat conventus in salino, transvectione salis, perceptione cuparum et pogesiorum, et in jure percipiendi apud Banholas duos modios avenæ, regi et senescallo restituit, senescallus vero petitionem suam, quod ad hæreses et faidimenta attinet, quittavit. - "Actum apud Nemausum, anno dominice Incarnationis M° CC° septuagesimo, XV kalendas junii, in presentia,etc. , regnante Ludovico illustrissimo rege Francie (Signum notarii ). Nos autem senescallus et sindicus memorati ad majorem firmitatem presenti pagine sigilla nostra duxim us appendenda."

Contenu :

Scellé de deux sceaux sur attaches de chanvre, aujourd'hui décolorées :
1° A gauche, sceau de Guillaume de Cohardon (Inventaire, n° 5107) ; cire verte.
2° A droite, sceau de Bertrand "de Faricono", moine de Caunes (Inventaire, n° 9832) ; cire blanche.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//295
    • Original scellé et copie authentique | 5694 - Nîmes. 1270. 18 mai. | Compositio inita inter P[etrum] abbatem et conventum monasterii Caunensis, ordinis Sancti Benedicti, diœcesis Narbonensis, ex una parte, et Guillelmum de...