Document d'archives : Original scellé
5554 - Essai. 1269. Lundi 8 juillet.
Ludovici IX litteroe ad Theobaldum, regem Navarroe, vel ejus locum...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5554 - Essai. 1269. Lundi 8 juillet.
Ludovici IX litteroe ad Theobaldum, regem Navarroe, vel ejus locum tenentem in Campania, de regalibus Trecensi electo deliberandis .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, karissimo filio et fideli suo Th[eobaldo], eadem gratia regi Navarre illustri, Campanie et Brie comiti palatino, vel locum ejus tenenti in Campania, salutem et sincere dilectionis affectum. Cum dilectus et fidelis noster J[ohannes], Trecensis electus, ad nos veniens die lune post festum Beati Martini estivalis, hora vesperarum, nobis, ipsis die et hora, fidelitatem fecerit ipsumque de regalibus Trecensibus investiverimus hora et die predictis, mandamus quatinus ab ipsis die et hora regalia sua predicta sine contradictione qualibet deliberetis eidem vel ejus certo mandato presentes litteras deferenti, scientes quod nos Gossequino servienti nostro, quem ad hoc deputavimus, injunximus quod predicta regalia sibi sine dilacione aliqua deliberet, si super hoc fueritis in defectu. - Actum apud Esseium, die lune et hora predictis, anno Domini M° CC° sexagesimo nono.

Contenu :

Double queue et petite attache de parchemin, attenante à la pièce ; le sceau n'existe plus. Cet acte a été analysé par M. d'Arbois de Jubainville (Hist. des comtes de Champagne, t. VI, p. 48, n°3552), d'après Camuzat,Promptuarium.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//198/b
    • Original scellé | 5554 - Essai. 1269. Lundi 8 juillet. | Ludovici IX litteroe ad Theobaldum, regem Navarroe, vel ejus locum tenentem in Campania, de regalibus Trecensi electo deliberandis . | Ludovicus, Dei gratia Francorum rex,...