Document d'archives : Original scellé
5556 - Tolède. 1269, 13 juillet.
Sancius, Toletanus archiepiscopus, Legionensis, Palentinus et Calagoritanus...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5556 - Tolède. 1269, 13 juillet.
Sancius, Toletanus archiepiscopus, Legionensis, Palentinus et Calagoritanus episcopi, litteras Radulphi, Albanensis episcopi, Odonis Rotomagensis archiepiscopi, Autissiodorensis et Baiocensis episcoporum, de matrimonio inter Blancham Ludovici regis filiam et infantem Fernandum contrahendo transcribunt .
Sancius, divina miseratione Toletane sedis archiepiscopus, Ispan[iarum] primas et regni Castelle cancellarius, Martinus Legionensis, Alfonsus Palentinus et Vivianus Calagoritanus eadem miseratione episcopi, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Notum facimus quod in presentia nostra magister Guillelmus, canonicus Remensis et illustris regis Francie clericus ac nuncius, exhibuit et tradidit illustrissimo domino Alfonso, Romanorum Dei gratia semper augusto et Castelle, Toleti, Legion[is], Gallecie, Ispal[is], Cordube, Murc[ie], Gihennii et Algarbii regi, et infanti domino Fernando ejus primogenito, quoddam procuratorium sigillis R., Albanensis episcopi, Apostolice Sedis legati, fratris Odonis Rothomagensis archiepiscopi, Guidonis Autisiodorensis et Odonis Baiocensis episcoporum sigillatum (ms  : sigillato), cujus tenor talis erat : R., divina miseratione Albanensis episcopus, Apostolice Sedis legatus, frater Odo, permissione eadem Rothomagensis ecclesie minister indignus, Guido Autisiodorensis ac Odo Baiocensis eadem miseratione episcopi, universis presentes litteras visuris vel audituris eternam in Domino salutem. Pateat,etc . (Sequuntur litteroe anno 1269,die junii 3datoe ; vide supra, n° 5537.) In cujus rei testimonium et ad peticionem dicti magistri Guillelmi presentibus sigilla nostra duximus apponenda. - Datum apud Toletum, tercio idus julii, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono.

Contenu :

Scellé de quatre sceaux :
1° A gauche, sceau et contre-sceau de Sanche, archevêque de Tolède, en cire rouge, sur fond de cire blanche (Inventaire, n°11344), appendu à une cordelette de chanvre.
2° Sceau de Martin, évêque de Léon (Inventaire, n°11352), en cire blanche, sur cordelettes de chanvre.
3° Sceau d'Alphonse, évêque de Palencia (Inventaire, n°11357),idem.
4° Sceau de Vivien, évêque de Calahorra (Inventaire, n°11348),idem.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//599
    • Original scellé | 5556 - Tolède. 1269, 13 juillet. | Sancius, Toletanus archiepiscopus, Legionensis, Palentinus et Calagoritanus episcopi, litteras Radulphi, Albanensis episcopi, Odonis Rotomagensis archiepiscopi,...