Document d'archives : Original scellé
5494 - 1268-69. Du 1er au 23 mars.
Richardi, Abrincensis episcopi, litteroe de oedificiis quoe ab ipso super...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5494 - 1268-69. Du 1er au 23 mars.
Richardi, Abrincensis episcopi, litteroe de oedificiis quoe ab ipso super muris civitatis exstructa sunt .
Universis presentes litteras inspecturis Richardus, miseracione divina Abrincensis episcopus, salutem in Domino. Notum facimus quod, cum excellentissimus dominus noster Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, ex regia liberalitate nobis et successoribus nostris episcopis Abrincensibus concesserit ut supra muros civitatis sue Abrincensis, quibus adheret nostrum manerium, et etiam in fossatis suis, ipsis muris et manerio nostro contiguis, possimus nos et successores nostri Abrincenses episcopi edificare et construere edificia nobis et successoribus nostris predictis necessaria imperpetuum permansura, prout longitudo manerii nostri se habet ad fossata predicta, sicut se comportant due capelle, scilicet capella Sancti Johannis in cimiterio et capella Sancti Eligii, que est nostra, site ab antiquo in fossatis predictis, nos, de consensu capituli nostri, pro nobis et successoribus nostris episcopis Abrincensibus, predicto domino regi promittimus quod occasione hujusmodi gratie ab eodem nobis et nostris successoribus facte, et ex edificiis hujusmodi, fortalicia civitatis Abrincensis non deteriorabitur, set pocius augmentabitur ; et volumus quod idem rex et successores sui talibus edificiis ad tuicionem et defensionem dicte civitatis utantur libere, cum opus fuerit, sine contradictione quacumque. In cujus rei testimonium et perpetuam memoriam nos et prefatum capitulum Abrincensis ecclesie presentes litteras eidem domino regi sigillis nostris tradidimus sigillatas. - Actum et datum anno Domini M° ducentesimo sexagesimo octavo, mense marcio.

Contenu :

Scellé de deux sceaux en cire verte, sur lacs de soie verte. 1° A gauche : sceau du chapitre de Saint-André d'Avranches (Inventaire, n°7115).
2° A droite : sceau de Richard, évêque d'Avranches (Inventaire, n°6491).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//224
    • Original scellé | 5494 - 1268-69. Du 1er au 23 mars. | Richardi, Abrincensis episcopi, litteroe de oedificiis quoe ab ipso super muris civitatis exstructa sunt . | Universis presentes litteras inspecturis Richardus, miseracione...