Document d'archives : Original scellé
5393 - 1268. Jeudi 7 juin.
Capituli Parisiensis litterœ ad Ludovicum regem, quibus petunt ut ipsorum...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5393 - 1268. Jeudi 7 juin.
Capituli Parisiensis litterœ ad Ludovicum regem, quibus petunt ut ipsorum procuratoribus rex fidem adhibeat .
Excellentissimo domino suo Ludovico, Dei gratia regi Francorum illustri, .. capitulum Parisiense cum omni reverentia et honore salutem et paratam ad ejus beneplacita voluntatem. Ad reverendam majestatem regiam Gaufridum decanum, Guillelmum archidiaconum, magistros Adenulfum prepositum Sancti Audomari, Morinensis diocesis, Robertum de Sorbonio et Aubertum de Nemosio, canonicos ecclesie Parisiensis, latores presentium destinamus, supplicantes quatinus eisdem super hiis que ex parte nostra vestre reverende dominationi dixerint fidem pleniorem adhibere velitis. - Datum die jovis post Trinitatem, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo.
(A tergo ) Per istam litteram pecierunt a domino rege nominati in littera licenciam eligendi episcopum ex parte capituli Parisiensis, anno Domini M° CC° sexagesimo octavo, die jovis post Trinitatem, Parisius, in camera in qua tenentur placita Pallamenti, presentibus Baiocensi, Macloviensi episcopis,.. abbate Sancti Dionisii in Francia, domino Simone de Nigella, domino Petro Cambellano, fratre Amalrico de Ruppe magistro milicie Templi, domino Juliano de Perona, domino Gaufrido de Vileta, militibus, magistro Philippo de Caturco, thesaurario Sancti Frambaldi Silvanectensis, magistris Henrico de Viziliaco, Johanne de Trecis, archidiacono in ecclesia Baiocensi, magistro Johanne de Ulliaco, archidiacono in ecclesia Belvacensi, magistro Radulfo de Mirabel, decano Pictavensi, magistris Symone et Thoma de Parisius, Jacobo de Attrebato, Renaudo de Evra, Henrico de Campo Repulso, Nicholao de Autolio, Johanne de Monte Lucio, clericis domini regis, Johanne Sarr[aceni] et multis aliis, vacante tunc ecclesia Parisiensi per mortem bone memorie Renaudi, cujus corpus eadem die traditum fuit ecclesiastice sepulture.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur simple queue, du sceau du chapitre de Paris (Inventaire, n° 7254) ; fragment. La note qui accompagne cette pièce occupe tout le verso de l'acte ; elle est contemporaine. L'attache du sceau porte la mention : "Excellentissimo domino L., Dei gratia regi Franc." On remarquera qu'à la première ligne le mot "capitulum" est précédé des deux points qui, souvent, dans les documents émanés du Saint-Siège, ou dans d'autres chartes, remplaçent certains noms propres de personnes. C'est une erreur fréquente, due à l'emploi peu intelligent de procédés dont les scribes ne comprenaient plus le sens.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//344
    • Original scellé | 5393 - 1268. Jeudi 7 juin. | Capituli Parisiensis litterœ ad Ludovicum regem, quibus petunt ut ipsorum procuratoribus rex fidem adhibeat . | Excellentissimo domino suo Ludovico, Dei gratia regi Francorum...