Document d'archives : Registre contemporain
5514 - Gênes. 1269. 3 mai.
Bonifacii Piperis, Januensis, litteroe de quadam nave a nunciis Ludovici IX...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Registre contemporain
5514 - Gênes. 1269. 3 mai.
Bonifacii Piperis, Januensis, litteroe de quadam nave a nunciis Ludovici IX regis conducta .
LITTERA BONIFACH PIPERIS SUPER LOCATIONE CUJUSDAM NAVIS QUE VOCATUR SANCTUS SALVATOR.
In nomine Domini, amen. Ego Bonifacius Piperis loco sive naulizo vobis dominis Henrico de Campo Repulso, Johanni Pillavillano et Guillelmo de Mora, nunciis et ambaxatoribus serenissimi regis Francorum, nomine ipsius domini regis et pro ejus felici passagio, quamdam navem novam que dicitur Sanctus Salvator, et que adhuc est in scario Sagone, et habet tales mensuras, videlicet que est in longitudine per carenam cubitorum viginti unius, et de roda in rodam cubitorum triginta unius et dimidia et in altitudine in sentina palmorum duodecim et dimidia, et aperit palmos viginti quatuor, et est altitudinis in cooperta palmorum octo et in orlo palmorum quinque et dimidia et plus. Et habet talamum ad popam et prodam bonum et sufficientem, et erit ejus arbor de proda grossa palmorum sex et longa cubitorum triginta, et arbor de medio grossa palmorum quinque et dimidium, et longa cubitorum viginti septem ; et habebit pecias septem antenarum, velas quinque cotoni bonas et novas et centenaria sexaginta quinque sarcie canabis commisse, ancoras duodecim de cantariis quatuor et dimidium per ancoram, ba[r]cham de palescharmo cum rapegello et gonxdolam unam furnitas, et tot butes de aqua capaces metretas trescentas, et marinarios viginti duos et tres pueros computato nauta uno, et stabularias pro equis et restes sub pedibus equorum, et demum omnes alias res necessarias ipsi navi pro dicto passagio. Quam quidem navem de dictis mensuris et cum omnibus aliis et singulis suprascriptis ipsi navi necessariis, vobis dictis ambaxatoribus, dicto nomine, loco sive naulizo finito precio librarum octingentarum quinquaginta turonensium, de quibus jam habuisse et recepisse confiteor libras quingentas turonensium, renuncians exceptioni non numerate peccunie et non recepte, doli mali, condictioni sine causa et omni juri. Et residuum dicti precii sive nauli, videlicet libras trescentas quinquaginta turonensium, mihi dare et solvere debetis seu dari et solvi facere mihi tenemini infra dies octo postquam dicta navis applicuerit in Aquis Mortuis. Pro supradicto itaque pretio sive naulo promitto et convenio vobis dictis ambaxatoribus dicto nomine quod dictam navem ita furnitam et preparatam omnibus rebus sibi necessariis, ut dictum est, conducam et consignabo vobis seu mandato domini regis in Aquis Mortuis usque dies octo mensis maii proximi qui mensis erit in anno currente millesimo CC° LXmo X°, sanam et stagnam corporis et completam castello cum omnibus aliis et singulis rebus predictis, et demum cum effectu omnium rerum necessariarum ipsi navi ad bonam necessariam (sic ), sicut expedit habere navem transfretans (sic ) ultra mare in passagio cum equis et peregrinis, et tali modo ut superius dictum est dictam navem vobis dictis ambaxatoribus dicto nomine promitto habere paratam et conductam ad dictum locum de Aquis Mortuis usque ad dictum terminum. Insuper promitto et convenio vobis dictis ambaxatoribus quod honerabo seu honerari faciam ad meas expensas in dicta nave omnes illas res quas vobis et domino regi placuerit in ipsa nave apponere seu apponi facere, et quod non honerabo nec honerari faciam in dicta nave aliquas res absque vestra sciencia vel mandato domini regis. Item promitto et requiro, convenio vobis dicto nomine quod jurabo et jurare faciam omnes meos marinarios salvare et custodire dominum regem et totam gentem suam et omnes res suas, et eidem in omnibus obedire et complere viagium quod idem dominus rex facere voluerit. Insuper ex pacto incontinenti apposito promitto et convenio vobis dicto nomine quod ex-quo dicta navis de mandato domini regis vel ejus nuncii separata fuerit de dicto loco de Aquis Mortuis, et voluntas fuerit domini regis vel ejus nuncii quod dictum lignum applicare debeat ad aliquam insulam vel portum, vel ad alium locum pro habendo consilio vel pro expectando gentem domini regis, quod illuc cum dicta nave ire tenear, et ibi expectare, et si necesse fuerit, ibidem similiter discarrigare res et equos que erunt in ipsa nave, et iterum ipsas res et equos reducere seu reduci facere in ipsa nave, salvo quod intelligatur et tenear dictas res et equos honerare et exhonerare tantum usque ad ripam sive litus maris. Si forte contingeret dictum dominum regem seu ejus nuncios dictam navem ibidem tantum detinere, quod oporteret quod yemaret, quod occasione illius yemacionis dabitis et solvetis mihi seu dari et solvi facietis mihi in ipso eodem loco libras quadraginta turonensium pro quolibet centanario de nauli (sic ), videlicet libras trecentas quadraginta turonensium ultra dictas libras octogentas (sic ) quinquaginta turonensium. Insuper promitto vobis et convenio dictis ambaxatoribus quod in dicto loco dictam navem iterum honerabo seu honerari faciam omnibus istis rebus que placuerint domino regi, et deinde cum ipsa nave et marinariis ibo ad illum locum ad quem placuerit domino regi vel ejus mandato, vel ibidem, si necesse fuerit, exhonerabo seu exhonerari faciam ipsam navem ut dictum est. Et postquam equi de ipsa nave exhonerati erunt in terra in ipso loco, promitto ibidem stare et expectare cum ipsa nave per mensem unum, faciendo servicium domini regis ibidem, sicut de ipsius voluntate processerit, usque ad dictum terminum ; et si infra illum mensem voluntas fuerit domini regis vel ejus consilii transferendi se et gentem suam ad alium locum in eadem regione quo placuerit domino regi, quod tenear iterum equos et gentes et res omnes que ibidem de ipsa nave exhonerate erunt et rehonerare seu rehonerari facere et reducere in dictam navem, et deinde ire cum ipsa nave et honere ad alium locum in eadem regione quo placuerit domino regi, et ibi exhonerare ipsam navem omnibus pertinentibus domino regi et genti sue, ut dictum est, et postmodum liceat michi deinde abire cum ipsa nave quo voluero et michi placuerit, salvo quod in ipsa nave ire non tenear, nisi mihi placuerit, sed possim alium constituere loco mei sufficientem. Predicta omnia et singula promitto vobis dictis ambaxatoribus, stipulantibus nomine et vice domini regis, attendere, complere et observare, seu attendi, compleri et observari facere et in nullo contravenire, alioquin penam dupli tocius dicti nauli vobis stipulantibus promitto, pro qua pena et predictis omnibus attendendis et observandis vobis dicto nomine omnia mea bona habita et habenda pignori obligo, qui ubique me et mea capere et convenire possitis ; renuncians privilegio fori, epistole divi Adriani, beneficio nove constitucionis de duobus reis, et omni juri. Insuper pro predicto Bonifacio versus ambaxatores predictos de predictis omnibus attendendis et observandis solempniter intercesserunt et se principaliter obligarunt, quilibet eorum in solidum, Ballianus Aurie, Marchoaldus Piper, Jacobus Piper, Brachetus de Turcha, Lanfrancus advocatus et Symon Bonajuncta, et renunciaverunt juri de principali, epistole divi Adriani, beneficio nove constitucionis de duobus reis et privilegio fori, et omni alii juri per quod contra dominum regem possent in aliquo se tueri. Versa vice nos predicti Enricus, Johannes et Guillelmus, nuncii et ambaxatores dicti domini regis, prout de ipsa ambaxaria constat per litteras ipsius domini regis, sigillo pendenti ipsius munitas, quarum tenor talis est :
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex,etc. (Sequuntur litterœ Ludovici IX regis, datœ apud Sanctum Germanum in Laya, die jovis post octavam Paschœ, anno 1269 ; vide supra , n° 5504.)
Promittimus et convenimus tibi dicto Bonifacio, stipulato, nomine et vice dicti domini regis, tibi dare et solvere et facere et curare ita sic quod dominus rex dabit et solvet tibi residuum dicti precii, videlicet dictas libras trescentas quinquaginta turonensium in Aquis Mortuis infra dies octo postquam illuc applicueris cum dicta nave, et dictas libras trescentas quadraginta turonensium, si condicio evenerit quod dicta navis hyemet alicubi de mandato domini regis vel ejus nuncii, seu facto ipsius domini regis, ultra precium dicti nauli, ut superius dictum est. Que omnia et singula supradicta nomine et vice domini regis et pro ipso domino rege promittimus tibi dicto Bonifacio attendere, complere et observare, et attendi, compleri et observari facere bona fide, ut supra, et in nullo contravenire. - Actum Janue, in domo Guillelmi de Turri, millesimo ducentesimo sexagesimo nono, indictione XIa , die IIIa madii, inter vesperas et complectorium. Testes Petrus Aurie, dictus Guillelmus, et Lanfrancus de Grillo.
Ego Marinus de Monte Rosato, notarius, rogatus scripsi.

Contenu :

Publiée par M. Jal,Pacta naulorum, p. 557.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Registre contemporain | 5514 - Gênes. 1269. 3 mai. | Bonifacii Piperis, Januensis, litteroe de quadam nave a nunciis Ludovici IX regis conducta . | LITTERA BONIFACH PIPERIS SUPER LOCATIONE CUJUSDAM NAVIS QUE VOCATUR SANCTUS...