Document d'archives : Original scellé
5565 - 1269. Samedi 27 juillet.
Decani et capituli Lexoviensium litteroe ad regem de anniversario ejus...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5565 - 1269. Samedi 27 juillet.
Decani et capituli Lexoviensium litteroe ad regem de anniversario ejus celebrando .
Excellentissimo domino suo in Christo karissimo Ludovico, Dei gratia regi Francorum illustri, humiles ejus et devoti decanus et capitulum Lexovienses salutem eternam in Domino Jesu Christo et cum sincere vinculo karitatis paratum ad regie majestatis beneplacita famulatum. Serenitati regie tenore presentium significamus quod nos promittimus bona fide et etiam nos obligamus et successores nostros specialiter et expresse ad celebrandum in ecclesia nostra Lexoviensi anniversarium vestrum, die qua per obitum vocationem vestram contigerit ad celestia evenire. In cujus rei testimonium sigillum capituli nostri presentibus litteris duximus apponendum. - Datum die sabbati post festum Beati Jacobi apostoli, anno Domini M° CC° LXm ° nono.

Contenu :

Sceau du chapitre de Lisieux, en cire verte (Inventaire, n° 7198).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//461
    • Original scellé | 5565 - 1269. Samedi 27 juillet. | Decani et capituli Lexoviensium litteroe ad regem de anniversario ejus celebrando . | Excellentissimo domino suo in Christo karissimo Ludovico, Dei gratia regi Francorum...