Document d'archives : Original scellé
5584 - Belin, en Gascogne. 1269. Mercredi 16 octobre.
Theobaldus, Navarroe rex, fratribus Grandimontensis...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5584 - Belin, en Gascogne. 1269. Mercredi 16 octobre.
Theobaldus, Navarroe rex, fratribus Grandimontensis ordinis quamdam terram suam, Tuteloe, sitam, cum quibusdam reditibus assignat .
Theobaldus, Dei gratia rex Navarre, Campanie ac Brie comes palatinus, notum facimus quod nos, pro salute anime nostre et animarum parentum, antecessorum et successorum nostrorum, damus, offerimus et concedimus Deo et beate Marie et fratribus Grandimontensis ordinis, Lemovicensis diocesis, presentibus et futuris, in puram et perpetuam helemosinam locum nostrum quem habemus prope Tutelam, qui fuit quondam fratrum Minorum, quem recuperavimus ab abbate et conventu de Oliva, Cisterciensis ordinis ; pro cujus loci restitutione assignavimus eisdem abbati et conventui triginta solidos sanchetorum singulis annis in pedagio nostro de Tutela libere percipiendos. Damus vero predictum locum dicto ordini Grandimontis et fratribus ejusdem ordinis in ipso loco Domino famulantibus, cum ecclesia, orto, arboribus, aque ductu et irriguo et aliis pertinentiis, et cum omnibus ingressibus et egressibus et ceteris pertinentibus ad dictum locum, ut ibidem hedificent et construant ad cultum Dei, secundum quod viderint expedire. Item damus et assignamus prefatis fratribus totum olivetum nostrum cum fundo terre ipsi loco contiguum, ad habendum perpetuo et pacifice possidendum. Item damus eisdem et assignamus viginti libras sanchetorum vel monete currentis in Navarra, percipiendas singulis annis in pedagio nostro de Tutela in festo Beati Michaelis arcangeli, et quinquaginta kaficia tritici boni et ydonei, ad mensuram Pampilon[e] in granario nostro de Cortes singulis annis percipienda in octabis Assumptionis Beate Marie, et quadraginta cocas vini nostri competentis, percipiendas singulis annis in cellario nostro de Tutela, in festo Beati Martini hyemalis. Item damus et assignamus in perpetuum fratribus antedictis omnes redditus, proventus et exitus capelle nostre castri nostri de Tutela, volentes quod unus eorum in eadem singulis diebus celebret, nisi casus emergeret, quod absit, pro quo ibidem celebrare non posset. Insuper damus ipsis et concedimus in perpetuum usagium plenarium in nemore nostro quod dicitur Bardena, ad conburendum et hedificandum, et ad omnia domus sue necessaria facienda. Et est sciendum quod, si contingeret quod nos in futurum possemus predictis fratribus procurare vel haberi facere tantum in redditibus seu beneficiis ecclesiaticis in locis eque competentibus, quantum ascendunt redditus supradicti, ipsi predicti redditus ad nos et ad successores nostros sine ulla diminutione reverterentur, et ipsos dicti. fratres reddere et restituere tencrentur. - Datum apud Belin, in Vasconia, die mercurii proxima ante festum Beati Luçe evangeliste, mense octobris, anno Domini millesimo CC° LX° nono. Nota Martini Stellensis.

Contenu :

Scellé en cire rouge, et sur lacs de soie rouge, du sceau de Thibaud II, roi de Navarre (Inventaire, n°11377). L'analyse de cette pièce a été donnée par M. d'Arbois de Jubainville, Hist. des comtes de Champagne, t. VI, p. 50, n°3563.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//613
    • Original scellé | 5584 - Belin, en Gascogne. 1269. Mercredi 16 octobre. | Theobaldus, Navarroe rex, fratribus Grandimontensis ordinis quamdam terram suam, Tuteloe, sitam, cum quibusdam reditibus assignat . | Theobaldus, Dei...