Document d'archives : Copie authentique
5723 - Aigues-Mortes. 1270. Mardi 1er juillet.
Ludovici IX regis mandatum, quo senescallo Belliquadri...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Copie authentique
5723 - Aigues-Mortes. 1270. Mardi 1er juillet.
Ludovici IX regis mandatum, quo senescallo Belliquadri injungit ut Guillelmo de Mora, pro summa ex pedagio Roseti percipienda, quemdam reditum in senescallia Belliquadri assideat .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, senescallo Bellicadri salutem. Cum Guillelmus de Mora, serviens noster, emerit nostro accedente assensu a Gerardo, domino Vienne, milite, septuaginta libratas annui redditus ad parisien[ses] in villa Rozeti, Noviomensis diocesis, et in pedagio et dominio ejusdem ville ab ipso Guillelmo et suis heredibus percipiendas in perpetuum et habendas libere et quiete, prout in litteris ipsius Gerardi, suo sigillo sigillatis, et in aliis nostris litteris, tenorem litterarum ipsius Gerardi continentibus, plenius continetur, nos, eidem Guillelmo dictas septuaginta libratas parisiensium annui redditus alibi, in nostra scilicet senescallia Bellicadri, escambiare volentes, mandamus vobis quatinus pro eisdem septuaginta libris parisiensium annui redditus de bonorum consilio usque ad valorem octogintarum (sic ) septem libratarum et decem solidatarum turonensium annui redditus assideatis et assignetis ac deliberetis eidem Guillelmo in terris et redditibus nostre senescallie supradicte, prout nostre et ipsius Guillelmi utilitati videritis melius expedire, possidendarum et habendarum ab ipso Guillelmo et suis heredibus in perpetuum libere et quiete, retento nobis et nostris successoribus mero et mixto imperio in predictis, ita tamen quod dicte septuaginta librate parisiensium annui red[ditus], quas isdem (sic ) Guillelmus percipiebat apud Rozetum in villa ipsa et pedagio ac dominio ejusdem, nobis et nostris heredibus seu successoribus in perpetuum remanebunt, retentis apud vos litteris supradictis nostris et prefati Gerardi una cum litteris ejusdem Guillelmi, continentibus quod ipse quitet nobis et predictis nostris heredibus seu successoribus septuaginta libratas parisiensium annui redditus supradictas. - Actum in navi apud portum Aquarum [Mortuarum], die martis post festum Beatorum apostolorum Petri et Pauli, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo.

Contenu :

Cette pièce est insérée dans une lettre du sénéchal de Beaucaire, datée du 15 novembre 1270, à la suite du vidimus délivré par le roi de France, en août 1269, où se trouvent insérées les lettres de Gérard de Vienne, datées du 15 août 1269. Nous avons donné plus haut ces deux pièces (voir les nos 5568 et 5576). Quoique la lettre du sénéchal de Beaucaire soit postérieure à la mort de saint Louis, nous en donnons ici les premières lignes, parce qu'elles se rapportent à la croisade de 1270 : "Certum sit presentibus et futuris quod, die martis que fuit post festum Sancti Johannis Baptiste, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo, in portu Aquarum Mortuarum, in navi que vocatur la Monjoya, dixit et precepit dominus Ludovicus, rex Francorum, michi Philipo de Salice Bernardi, militi, senescallo suo Bellicadri et Nemausi, quod traderem et assignarem in terris et in redditibus Guillermo de Mora, servienti suo, pro escambiis quatuor viginti septem libras decem solidos turonensium annui redditus sibi et suis in perpetuum, taliter quod minores justicie et espletz exstimentur et tradantur per legales gentes dicto Guillermo, et quod extimatio valoris illius rei computetur eidem Guillermo pro redditu tali modo, quod dictus Guillermus debet michi pro domino rege tradere et reddere pro escambiis dictorum quatuor viginti septem librarum et decem solidorum totum jus et omnes actiones et rationes quod et quas dictus Guillermus habet et habere debet et visus est habere in pedagio et in dominatione et in villa de Rozet et in suis pertinentiis, in episcopatu Noviomensi, ratione illius emptionis, quam dictus Guillermus fecit a domino Gerardo milite, domino Vienne, que emptio fuit apreciata et exstimata per Galterum Bardini, bajulum domini regis Vermenden[sem], septuaginta libr[as] parisiensium annui redditus, sicut apparet in quadam carta, sigillata sigillo domini regis, cujus tenor talis est. "Suivent les lettres de saint Louis, en date d'août 1269 ; le sénéchal ajoute : "Et post predicta dictus Guillermus aportavit et reddidit michi quasdam litteras sigillatas sigillo dicti domini regis in cera pendenti, quas litteras dominus rex preceperat fieri antequam diceret vel faceret michi supradictum preceptum, quarum litterarum tenor talis est. "Ici se placent les lettres du 1er juillet 1270, que nous publions ci-dessus. L'acte se termine par l'énumération des biens ou revenus cédés à Guillaume en exécution de l'ordre donné par Louis IX. La date est ainsi libellée : "Acta et recitata fuerunt hec omnia supradicta in capite castri de Sumidrio, anno dominice Incarnationis millesimo ducentesimo septuagesimo, scilicet decimo septimo kalendas decembris, domino Philipo rege Francorum regnante. "L'acte, scellé de deux sceaux, porte en outre un seing de notaire.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//295/b
    • Copie authentique | 5723 - Aigues-Mortes. 1270. Mardi 1er juillet. | Ludovici IX regis mandatum, quo senescallo Belliquadri injungit ut Guillelmo de Mora, pro summa ex pedagio Roseti percipienda, quemdam reditum in senescallia...