Document d'archives : Registre contemporain
5539 - Gênes. 1269. 5 juin.
Vivaldi Bugœ de Arezanno, Januensis, litterœ de quadam nave Ludovico IX...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Registre contemporain
5539 - Gênes. 1269. 5 juin.
Vivaldi Bugœ de Arezanno, Januensis, litterœ de quadam nave Ludovico IX regi naulizata .
LITTERA VIVALDI BUGE DE AREZANNO SUPER LOCATIONE CUJUSDAM NAVIS, QUE VOCATUR SANCTUS NICHOLAUS.
In nomine Domini, amen. Ego Vivaldus Buga de Arezanno naulizo et loco vobis dominis Johanni Poilevilain, magistro Henrico de Campo Repulso, clerico, domino Guillelmo de Mora, nunciis et ambaxatoribus domini regis Francorum, sicut apparet per litteras infrascriptas patentes dicti domini regis, et in quibus est sigillum pendens dicti domini regis, nomine dicti domini regis navem quamdam de mensuris infrascriptis et cum sarcia et rebus infrascriptis, que vocatur Sanctus Nicholaus, pro ea ducenda in felici passagio quod facturus est dictus dominus rex ; que navis debet esse per carenam longitudinis cubitorum viginti duorum, de roda in rodam longitudinis cubitorum triginta quatuor, larga in planno palmos sex, alta in sentina palmos tredecim, alta in cooperta superiori palmos octo minus quarta, alta in orlo palmos quatuor et dimid[ium], ampla in cooperta palmos viginti sex ; sarcia in[fra]scripta ; arbore de prora sanna longitudinis cubitorum triginta trium, grossitudinis palmorum sex et tercia, arbore de medio sana longitudinis cubitorum viginti novem et dimid[ii], grossitudinis palmorum quinque et dimidii, timonibus duobus bonis et convenientibus dicte navi, peciis a[n]thenarum septem, velis de cotono quinque novis et sarcia sufficienter pro arboribus, anchoris duodecim de cant[ariis] quatuor et dimid[io] pro qualibet, auguminibus duodecim pro dexiis, quinque gropialibus et alia sarzia sufficienter dicte navi, butis pro aqua de mez[aroliis] quadringentis quinquaginta, marinariis viginti duobus, famulis tribus, barcha de paleschalmo furnita sufficienter, sgondola una furnita sufficienter, et staiariis (sic ) preparatis in dicta navi pro equis ponendis in ea nave, et demum omnibus aliis rebus necessariis ipsi navi pro dicto passagio ; quam quidem navim de dictis mensuris et cum omnibus aliis et singulis supradictis ipsi navi necessariis vobis dictis ambaxatoribus loco sive naulizo finito precio librarum mille ducentarum turonensium de Tors, et de quibus jam habuisse et recepisse confitemur a vobis dicto nomine libras quingentas turonensium ; renuntiantes,etc . (Sequuntur articuli illis plerumque similes qui in aliis litteris, in simili casu confectis continentur .) Insuper pro dicto Vivaldo versus dictos ambaxatores de predictis omnibus et singulis attendendis et observandis se constituerunt proprii et principales debitores et observatores sub dicta pena et obligatione bonorum suorum Symon Frumentarius, draperius, Ambroxius Zacharias, draperius, Marinus de Sancto Stephano, draperius, Johannes Frument[arius], draperius, Ansaldus de Arenzanno, draperius, Gandulfinus Capharinus, draperius, Nicholaus Nigerius ( ?) et Illionus de Arenzanno, draperius, quisque predictorum in solidum,etc . (In ultima instrumenti parte transcribuntur Ludovici IX regis litterœ, apud Sanctum Germanum in Laya, die jovis post octabas Paschœ, anno 1269datœ .) Actum Janue, in domo Guillelmi de Turri, M°CC°LXmo VIIII°, indictione XI, die quinta mensis junii, inter nonam et vesperas. Testes : Guillelmus de Turri, Lanfrancus de Grillo, Jacobus Bocacius de Castro et Colinus de Oliva, presentes, vocati et rogati.
Ego Leoninus de Sesto, notarius, rogatus scripsi.

Contenu :

Publiée par Jal, p. 565.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Registre contemporain | 5539 - Gênes. 1269. 5 juin. | Vivaldi Bugœ de Arezanno, Januensis, litterœ de quadam nave Ludovico IX regi naulizata . | LITTERA VIVALDI BUGE DE AREZANNO SUPER LOCATIONE CUJUSDAM NAVIS, QUE VOCATUR SANCTUS...