Document d'archives : Original scellé
5497 - Paris. 1268-69. Du 1er au 23 mars.
Ludovici IX regis litteroe, quibus Philippo, filio suo primogenito,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5497 - Paris. 1268-69. Du 1er au 23 mars.
Ludovici IX regis litteroe, quibus Philippo, filio suo primogenito, Lorriacum, Castrum Nantonis quoedamque castra et villas assignat .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos karissimo filio nostro primogenito Philipo et heredibus suis de corpore suo procreatis et etiam procreandis damus et concedimus ea que inferius annotantur, jure et nomine hereditario possidenda et in feodum et in homagium ligium a nobis tenenda, videlicet Lorriacum in Gastinesio, Castrum Nantonis, Boscum Communem, Fayacum et Vitriacum in Lagio, cum omnibus suis pertinenciis in feodis et domaniis, Montem Argi, cum omnibus suis pertinenciis in feodis et domaniis, et totum id quod habemus apud Cepeyum, cum pertinenciis in feodis et domaniis et aliis quibuscumque, forestam etiam nostram et villam Pauce Curie, cum omnibus griagiis ejusdem, et tres partes tocius foreste nostre Lagii, Gastinesio propinquiores, cum griagiis omnibus boscorum omnium infra metas ipsarum trium parcium contentorum, quarta parte ipsius foreste Lagii Aurelian[is] propinquiore nobis retenta cum omnibus griagiis ipsius quarte partis, que ab Aurelian[is] volumus separari. Hanc autem donacionem seu concessionem facimus salvis donis, feodis et elemosinis datis et concessis hactenus in locis et terris predictis, et salvis donacionibus et restitucionibus si quas fecimus vel fieri ordinaverimus in eisdem, et salvo etiam jure in omnibus alieno. Quod si forte contigerit eundem filium nostrum vel heredem suum aut heredes sine herede de corpore suo decedere, predicta omnia ad heredem seu successorem nostrum, quicumque pro tempore regnum Francie tenuerit, libere revertantur. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri. - Actum Parisius, anno Domini M° CC° sexagesimo octavo, mense marcio.

Contenu :

Scellé en cire verte, sur lacs de soie rouge et verte, du sceau de saint Louis (Inventaire, n°42).
Cette pièce a été publiée, d'après les mémoriaux de la Chambre des Comptes, par Brussel,Usage des fiefs, t. II, p. XLVI.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//390
    • Original scellé | 5497 - Paris. 1268-69. Du 1er au 23 mars. | Ludovici IX regis litteroe, quibus Philippo, filio suo primogenito, Lorriacum, Castrum Nantonis quoedamque castra et villas assignat . | Ludovicus, Dei gratia...