Document d'archives : Copie authentique
11782 - 1215-16. Avant le 10 avril.
Litterœ Henrici, domini Fontisvennœ, de domo et villa de Conflendes...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Copie authentique
11782 - 1215-16. Avant le 10 avril.
Litterœ Henrici, domini Fontisvennœ, de domo et villa de Conflendes quas a comite Burgundiœ accepit .
Ego Henricus, dominus Fontisvenne, notum facio omnibus presentem paginam inspecturis quod ego accepi in cassamentum de domino meo O., Dei gratia duce Meranie et comite Burgondie pallatino, tres partes de domo mea de Conflendes et de tota eadem villa, et per mandatum suum ibi in parte sua firmitatem feci, et ipse mihi acrevit cassamentum meum de hiis que milites de Pergerot in predicta villa de ipso predicto duce tenebant, ut de me teneant sicuti de ipso tenebant. Ut hoc ratum habeatur, hanc chartam sigillo meo roboravi. - Actum anno Domini M° CC° quinto decimo.

Contenu :

Transcrit sur un rouleau de parchemin.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//247
    • Copie authentique | 11782 - 1215-16. Avant le 10 avril. | Litterœ Henrici, domini Fontisvennœ, de domo et villa de Conflendes quas a comite Burgundiœ accepit . | Ego Henricus, dominus Fontisvenne, notum facio omnibus presentem...