Document d'archives : Deux originaux scellés
5580 - Estella. 1269. Mardi 24 septembre.
Theobaldi, regis Navarroe, litteroe de treugis cum Henrico,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Deux originaux scellés
5580 - Estella. 1269. Mardi 24 septembre.
Theobaldi, regis Navarroe, litteroe de treugis cum Henrico, rege Anglioe, et Eduardo ejus primogenito usque ad quinquennium prorogatis .
Th[eobaldus], Dei gratia rex Navarre, Campanie et Brie comes palatinus, universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem. Notum facimus quod ad requisitionem excellentissimi principis domini et patris nostri karissimi Lud[ovici], Dei gratia regis Franc[ie] illustris, treugas olim inter serenissimum principem II[enricum], Dei gratia regem Anglie illustrem, et ejus primogenitum dominum Eduardum et suos, ex parte una, et nos ex altera, usque ad venturum proximum Pascha initas, in presentia ejusdem domini regis et ejus auctoritate per internuncios seu procuratores certos et speciales hinc inde firmatas sub modo inter cetera infra scripto quantum ad nos pertinet prorogamus seu novamus, usque ad dictum festum instans Paschatis et ex tunc ad quinquennium continue duraturas, et Clementem de Alneto, senescallum nostrum in Navarra, procuratorem nostrum ad hoc specialiter constituimus in nostram animam et presencia ac manu domini Erardi de Valeriaco, militis, et magistri Gaufridi dicti de Templo, nunciorum predicti domini regis Franc[ie] jurari fecimus pro nobis et nostris hominibus, gentibus, valitoribus et omnibus nobis adherentibus bona fide illibatas teneri et fideliter observari juxta requisitionem ejusdem domini regis Franc[ie], concedentes quod senescalli nostri, quicumque pro tempore fuerint in terra nostra, prebeant salvum et securum transitum et conductum eundo, redeundo et etiam morando, urgente forsitam (sic ) infirmitate vel alia necessaria justa causa, per terram nostram eandem dicto regi Anglie et ejus primogenito cum moderata familia et sine armis, quociens opus fuerit et placebit eisdem, hoc acto quod usque ad centum in comitiva sui vel suorum per terram eamdem recto tramite sine fraude et periculo sub conductu et ad visam senescalli nostri transire sibi liceat secure, qui secum arma conducere possint, et illorum centum talitercum armis transitu per terram libere completo, licebit eisdem vel eorum locum tenenti alia centenaria per intervalla sine suspicione et dicto modo ducere vel mittere quotiens opus fuerit vel sibi viderint expedire. Et ut dicte treuge possint melius observari, ad tollendam omnem materiam discordie, assentimus quod durantibus treugis liberum sit gentibus predictorum regis Anglie et domini Edouardi et eorum hominibus, valitoribus et omnibus fautoribus suis et sibi adherentibus, ubicumque fuerint, ire et redire et morari pro negociis suis agendis per regnum Navarre et aliam terram nostram salvo et secure, absque dampno alteri faciendo vel perquirendo. Et versa vice eodem modo liberum erit gentibus nostris, hominibus et valitoribus nostris, fautoribus et omnibus nobis adherentibus, et etiam illis de Baiona, qui sunt in treuga hujusmodi comprehensi, ire et redire per Wasconiam et aliam terram dictorum regis Anglie et ejus primogeniti pro negociis suis agendis salvo et secure, absque dampno alteri faciendo vel perquirendo. Rursus, durantibus treugis, non licebit nobis recipere per nos vel nostros in auxilium nostrum homines feodatos ipsorum regis Anglie et domini Edouardi vel suorum feudatorum, neque terras ipsorum. Similiter versa vice non licebit dictis regi Anglie et domino Edouardo recipere per se vel suos in auxilium suum homines feodatos nostros vel feodatorum nostrorum neque terras ipsorum. Insuper concedimus quod castrum de Lourda cum burgis, pertinentiis, habitatoribus et toto territorio suo remaneat sub modo et conventionibus ac declarationibus et ordinatione in dicta treuga prima sub sigillo dicti domini regis Franc[ie] contentis, que itterate hic et convente intelligantur perfecte quoad victualia et personas et earum conditionem et numerum, munitiones et res et alia omnia, seu treugarum continentiam predictarum. Actum est etiam quod nos senescallo Vasconie vel ejus locum tenenti per nostras patentes litteras declarare debemus infra venturum proximo festum Beati Johannis Baptiste personas de Baiona que nobis adheserunt in guerra, et quas sub treugis hujusmodi volumus comprehendi. Quod si inter illos de Baiona nominandos a nobis fuerint aliqui, qui pro criminibus conmissis ab eis banniti essent publice antequam nobis in guerra adhesissent predicta, pro qua treuge inite primo fuerunt predicte, eis treuge predicte, quantumcumque condicte, securitatem non tribuant cominus justicia debita posset fieri de eisdem, si in Vasconia ipsos contigeret (sic ) inveniri. Et si essent aliqui inter ipsos, qui prius essent de criminibus acusati, redire salvo et secure poterunt, jus capiendo et faciendo. Si dictus sane dominus Edouardus, eundo in Hispaniam vel proficiscendo peregre apud Sanctum Jacobum vel alibi transire vellet per regnum Navarre et aliam terram nostram, nos aut gentes nostre ei et comitive sue moderate ut dictum est prebere requisiti tenemur salvum et securum transitum et conductum, eundo et redeundo et morando, etiam infirmitate vel alia necessitate urgente. Est insuper actum quod nulle fiant vel fieri possint penitus novitates vel prejuditia per nos vel nostro nomine predictis regi Anglie vel domino Edouardo et terre eorum in personis vel rebus ipsorum, feodatorum vel subfeodatorum et valitorum suorum et sibi adherentium. Et versa vice nulle fiant vel fieri possint penitus novitates vel prejuditia per regem Anglie vel dominum Edouardum vel eorum nomine nobis et terre nostre in personis vel rebus nostris, feodatorum vel subfeodatorum et valitorum nostrorum et nobis adherentium. Assentimus etiam et volumus quod transgressiones, si que facte sunt vel fieri forte contigerit qualicumque tempore predictarum treugarum infra vel extra regnum Francie, idem rex et heredes ejus reges Franc[ie], quibus quoad hec et eorum jurisditioni et potestati supponimus nos et nostra infra regnum Francie constituta, ex se et de plano, sine lite et interpellatione quacumque facient emendari et reintegrari novata. Has autem treugas admittimus, inimus cum prescriptis conventionibus et conditionibus, ac firmamus per nos et heredes et successores nostros in manu et presentia predictorum nuntiorum predicti principis et domini regis Franc[ie], pro ipso domino suo et ejus auctoritate ac jure, et officii sui publici ratione et nomine predictorum regis Anglie et domini Edouardi et quorum interest vel interesse potest recipientibus et sollempniter stipulantibus, ita tamen quod, ex quo dominus Esquivatus de Cabanes ab hujusmodi treuga in presencia predicti domini regis Francie verbotenus se ipsum exclusit, volumus quod ipse dominus Esquivatus et terra quam habet vel detinet et ejus feodatores, necnon omnes ejus coadjutores, ac etiam res et terre corumdem, a treuga hujusmodi penitus sint exclusi. In cujus rei testimonium et perpetuam memoriam has nostras patentes litteras sigillo nostro munitas duximus concedendas. - Actum apud Stellam in Navarra, die martis proxima ante festum Beati Michaelis archangeli, anno Domini M° CC° LX° nono. Nota Odonis de Castro Th[eoderici].

Contenu :

Deux exemplaires, d'écritures et de dimensions différentes, scellés l'un et l'autre du sceau de Thibaud II, roi de Navarre (Thibaud V comme comte de Champagne), en cire rouge, sur double queue de parchemin (Inventaire, n° 11377). La pièce J. 613, n°6, a été fort endommagée par l'humidité ; cette même pièce ne contient pas la dernière clause, placée immédiatement avant l'annonce du sceau : "Ita tamen quod ex quo dominus Esquivatus." Dumont a publié ce document dans sonCorps universel diplomatique du droit des gens, t. Ier , 1re partie, Amsterdam et La Haye, 1726, in folio, p. 231 ; son édition est assez incorrecte. Cf. Bréquigny-Pardessus,Table chronologique des diplomes, etc., t. VI, p. 551. D'Arbois de Jubainville,Histoire des comtes de Champagne, t. VI, n°3559.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//630
    • Deux originaux scellés | 5580 - Estella. 1269. Mardi 24 septembre. | Theobaldi, regis Navarroe, litteroe de treugis cum Henrico, rege Anglioe, et Eduardo ejus primogenito usque ad quinquennium prorogatis . | Th[eobaldus], Dei...