Document d'archives : Original scellé
5582 - 1269. 1er octobre.
Professio a fratre Henrico, filio quondam Henrici, ducis Brabantioe, in monasterio...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5582 - 1269. 1er octobre.
Professio a fratre Henrico, filio quondam Henrici, ducis Brabantioe, in monasterio Sancti Stephani Divionensi facta .
Nos Sancti Benigni Divionensis et nos Sancti Petri Besuensis abbates, nos frater Jacobus, prior Sancti Benigni Divionensis, nos Petrus dictus de Barro, decanus capelle Ducis, et magister Albericus, decanus christianitatis Divionensis, nos Robertus, cantor predicte capelle, et magister Theobaldus de Divione, canonicus Lingonensis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod frater Henricus, filius inclite recordationis.. quondam ducis Braibantie, anno sue probationis in monasterio Sancti Stephani Divionensis, ordinis sancti Augustini, Lingonensis dyocesis, sicut ab ipso Henrico et a pluribus fide dignis cognovimus, elapso et amplius, nobis in festo beatorum Remigii et Germani in jam dicto monasterio Sancti Stephani presentibus, videntibus et audientibus fecit professionem sollempnem secundum regulam Sancti Augustini in hec verba : Ego frater Henricus facio professionem et promitto stabilitatem et conversionem morum meorum et obedientiam secundum regulam Sancti Augustini, coram Deo et omnibus Sanctis ejus. in hoc monasterio, quod est constructum in honore sancti prothomartiris Stephani, in presentia domni Amidei abbatis. Predictam vero professionem manu tenens scriptam et ore suo proprio perlectam obtulit super altare sancti Stephani memorati. Promisit etiam idem Henricus ibidem in presentia nostra viro religioso fratri Amideo, abbati ejusdem monasterii, obedientiam usque ad mortem. In cujus rei testimonium nos omnes predicti, ad hoc ibidem specialiter evocati, presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Et nos frater Amideus, abbas predicti monasterii Sancti Stephani, una cum sigillis omnium predictorum presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus in testimonium predictorum. - Datum et actum in festo Beatorum Remigii et Germani in capite octobris, anno Domini M° CC° LX° nono.

Contenu :

Scellé de huit sceaux en cire blanche, sur doubles queues : 1° Sceau de Hugues, abbé de Saint-Bénigne de Dijon (Inventaire, n°8695) ; fragment.
2° Sceau de l'abbé de Bèze ; fragement.
3° Sceau du prieur de Saint-Bénigne ; fragment (Inventaire, n°9304).
4° Sceau de Pierre de Bar, doyen de la sainte Chapelle de Dijon (Inventaire, n°7846).
5° Sceau d'Aubry, doyen de la chrétienté de Dijon (Inventaire, n°7886).
6° Sceau de Robert, chantre de la sainte Chapelle de Dijon (Inventaire, n°7845).
7° Sceau de Thibaud de Dijon, chanoine de Langres (Inventaire, n°7855).
8° Sceau d'Amédée, abbé de Saint-Étienne de Dijon (Inventaire, n°8697).
Nous donnons le texte de cette pièce, à cause de l'intérêt qu'elle présente, quoiqu'elle ait été plusieurs fois publiée. Voir : Bréquigny-Pardessus,Table chronologique des diplômes, t. VI, p. 552.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//523
    • Original scellé | 5582 - 1269. 1er octobre. | Professio a fratre Henrico, filio quondam Henrici, ducis Brabantioe, in monasterio Sancti Stephani Divionensi facta . | Nos Sancti Benigni Divionensis et nos Sancti Petri Besuensis...