Document d'archives : Original scellé
5650 - Sens. 1269-70. Lundi 24 mars.
Ludovici IX regis litterœ ad ballivum Turonensem de viginti libris...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5650 - Sens. 1269-70. Lundi 24 mars.
Ludovici IX regis litterœ ad ballivum Turonensem de viginti libris reditus, Petro de Brocia et ejus uxori solvendis .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex.. ballivo Turonensi salutem. Cum nos teneamur Petro de Brocia, servienti nostro, et Philippe, ejus uxori, necnon heredibus seu causam habentibus ab eisdem, in viginti libris turonensium annui redditus, reddendis eisdem singulis annis in festo Omnium Sanctorum per manum prepositi nostri Turonensis et in ipsa prepositura, prout in nostris patentibus litteris super hoc confectis plenius continetur, mandamus vobis quatinus eidem Petro et Philippe, ejus uxori, et heredibus seu causam habentibus ab eisdem, dictum redditum secundum tenorem carte nostre reddi faciatis sine difficultate quacumque. Nos enim ipsum Petrum in hominem nostrum recepimus de predictis. - Actum Senonis, die lune post Mediam Quadragesimam, anno Domini M° CC° sexagesimo nono.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur double queue, du sceau de saint Louis (Inventaire, 42).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//726
    • Original scellé | 5650 - Sens. 1269-70. Lundi 24 mars. | Ludovici IX regis litterœ ad ballivum Turonensem de viginti libris reditus, Petro de Brocia et ejus uxori solvendis . | Ludovicus, Dei gratia Francorum rex.. ballivo...