Document d'archives : Original scellé
5422 - 1268. 1er novembre.
Capitulum Sancti Quintini a rege licentiam eligendi decanum petit .
...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5422 - 1268. 1er novembre.
Capitulum Sancti Quintini a rege licentiam eligendi decanum petit .
Excellentissimo domino suo Ludovico, Dei gratia regi Francie, capitulum ecclesie Sancti Quintini in Viromandia salutem et orationum suffragia. Cum decanatus ecclesie nostre predicte vacet ad presens per resignationem venerabilis viri magistri Gaufridi de Barro, quondam decani ecclesie nostre predicte, nos dilectos concanonicos nostros, videlicet dominum Andream de Mairueil, Bertrandum de Aurelianis, clericos vestros, et magistrum Johannem de Virsione, latores presentium, vobis transmittimus, vel eorum alterum presentem litteram deferentem, ad petendum a vobis nomine nostro licentiam eligendi futurum decanum in ecclesia nostra memorata. - Datum anno Domini M° CC° LX° octavo, in die Omnium Sanctorum.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur double queue, du sceau du chapitre de Saint-Quentin (Inventaire, n°7314).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//344
    • Original scellé | 5422 - 1268. 1er novembre. | Capitulum Sancti Quintini a rege licentiam eligendi decanum petit . | Excellentissimo domino suo Ludovico, Dei gratia regi Francie, capitulum ecclesie Sancti Quintini in Viromandia...