Document d'archives : Original scellé
5481 - 1268-69. Lundi 21 janvier.
Instrumentum anno M° CC° LX° VIII°, feria IIa ante festum Beati Vincentii...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5481 - 1268-69. Lundi 21 janvier.
Instrumentum anno M° CC° LX° VIII°, feria IIa ante festum Beati Vincentii confectum, quo constat quod B. Ramundi, prior, totusque conventus monasterii Sancti Antonini Appamiensis, ordinis Sancti Augustini, Tolosanae dioecesis, ad capitulum convocati, B. abbati suo potestatem concesserunt "quod ipse suo et nostro ac dicti monasterii nomine possit donare, permutare vel vendere seu concedere ad tempus excellentissimo principi domino Ludovico, Dei gratia illustri regi Franc[ie] vel alteri principi seculari vel ecclesiastico cuicumque, qui nos et dictum monasterium et jura monasterii perpetuo vel ad tempus secundum quod convenerit deffendant et deffendere valeant ab incursibus malignorum, videlicet castrum nostrum Appam[ie] cum suis fortaliciis, et cetera que fuerunt concessa inclite recordationis Ludovico, genitori presentis regis domini Ludovici". Adsunt varii articuli ad eamdem concessionem spectantes. "Acta fuerunt hec in capitulo predicti monasterii, anno et die quo supra. (Sequuntur nomina testium. ) Post hec, anno quo supra, et tercio idus marcii, Guillelmus Vicarii et B. Segarii canonici predicti monasterii, omnibus predictis et singulis consenserunt,etc. Et ad majorem predictorum omnium firmitatem et ad eorumdem pleniorem fidem habendam, nos predicti conventus presentem paginam sigillo nostri conventus fecimus sigillari."

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur cordelettes de chanvre, du sceau du couvent de Saint-Antonin de Pamiers (Inventaire, n° 8319).
Nous laissons cette pièce à sa véritable date, qui est celle du 21 janvier 1269, la ratification donnée, le 13 mars suivant, par deux chanoines, et mentionnée dans les dernières lignes, n'ayant qu'un intérêt secondaire.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//336
    • Original scellé | 5481 - 1268-69. Lundi 21 janvier. | Instrumentum anno M° CC° LX° VIII°, feria IIa ante festum Beati Vincentii confectum, quo constat quod B. Ramundi, prior, totusque conventus monasterii Sancti Antonini...