Document d'archives : Original scellé
5573 - En l'hôpital près Corbeil. 1269. Août.
Alphonsi, comitis Pictavensis et Tolosoe, litteroe patentes de...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5573 - En l'hôpital près Corbeil. 1269. Août.
Alphonsi, comitis Pictavensis et Tolosoe, litteroe patentes de annuo reditu qui Roberto Ruete militi, hominagium ligium proestanti, conceditur .
Alfonsus, filius regis Francie, comes Pictavensis et Tholose, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Cupientes eos qui nostris insistunt obsequiis, presertim bene meritos, condigne remuneracionis premio honorare, notum facimus quod nos, considerato servicio quod dilectus et fidelis miles noster Robertus dictus Ruete nobis fideliter impendit, dedimus et concessimus eidem in recompensacionem servicii ab ipso nobis prestiti triginta libras pictavensium annui redditus, habendas et percipiendas ab ipso, heredibus et successoribus suis, in prepositura nostra de Niorto, Pictavensis diocesis, annis singulis imperpetuum terminis infrascriptis, videlicet in octabis Omnium Sanctorum decem libras pictavensium, et in octabis Candelose decem libras pictavensium, et in octabis Ascensionis Domini decem libras pictavensium. Dictus vero Robertus pro donacione et concessione hujusmodi nobis fecit homagium ligium, heredesque ac successores sui nobis, heredibus ac successoribus nostris similiter homagium facere tenebuntur. In cujus rei testimonium presentes litteras dedimus prefato Roberto, sigilli nostri munimine roboratas, salvo in aliis jure nostro et salvo jure quolibet alieno. - Data apud hospitale juxta Corbolium, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, mense augusti.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur lacs de soie verte, du sceau d'Alphonse de Poitiers (Inventaire, n° 1078).
Bel exemplaire de lettres patentes. A noter, dans la suscription, la forme "Pictaven[sis] et Tholos[e]", et, dans la date, le mot : "Data." Au sujet de ce Robert Ruete, on pourra consulter l'Histoire de Languedoc, édit. in-4°, t. VIII, col. 1723.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//192/a
    • Original scellé | 5573 - En l'hôpital près Corbeil. 1269. Août. | Alphonsi, comitis Pictavensis et Tolosoe, litteroe patentes de annuo reditu qui Roberto Ruete militi, hominagium ligium proestanti, conceditur . | Alfonsus, filius...