Document d'archives : Original scellé
5665 - Beaumont-sur-Oise. 1269-70. Mars.
Ludovici IX regis litterae de reditu annuo in bursa regia...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5665 - Beaumont-sur-Oise. 1269-70. Mars.
Ludovici IX regis litterae de reditu annuo in bursa regia percipiendo, quem Eustachius de Maivaut et ejus uxor Johanni le Latimier vendiderunt .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod, cum Eustachius de Maivaut, miles, et Flora, ejus uxor, filia quondam Johannis de Valencenis, militis nostri, vendidissent et nomine venditionis concessissent Johanni dicto le Latimier, militi Philippi karissimi primogeniti nostri, pro quadringentis quinquaginta septem libris, duobus solidis et decem denariis parisiensium, quadraginta libras parisiensium annui redditus, quas ex successione dicti Johannis defuncti percipiebant et habebant in bursa nostra, Parisius apud Templum quolibet anno ad terminum Omnium Sanctorum, prout in litteris nostris super dicta venditione confectis plenius continetur, postmodum Jacobus de Valencenis, serviens dicti primogeniti nostri, patruus dicte Flore, dictam venditionem ratione proximitatis per bursam a dicto Johanne le Latimier retraxit, et quintum denarium de venditione predicta nobis debitum dicto Johanni le Latimier, cui eum dedimus, de mandato nostro persolvit, ac de predicto redditu idem Jacobus homagium nobis fecit. In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. - Actum apud Bellum Montem super Ysaram, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, mense marcii.

Contenu :

Scellé du sceau de saint Louis, en cire verte, et sur lacs de soie rouge et verte (Inventaire, n° 42).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//424
    • Original scellé | 5665 - Beaumont-sur-Oise. 1269-70. Mars. | Ludovici IX regis litterae de reditu annuo in bursa regia percipiendo, quem Eustachius de Maivaut et ejus uxor Johanni le Latimier vendiderunt . | Ludovicus, Dei gratia...