Document d'archives : Original scellé
5640 - Paris. 1269-70. Février.
Johannis, ducis Brabantioe, litteroe de dotalicio Margaretoe, uxoris suoe, de...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5640 - Paris. 1269-70. Février.
Johannis, ducis Brabantioe, litteroe de dotalicio Margaretoe, uxoris suoe, de commissariis etiam ab utraque parte in ea re electis et fidejussoribus ab ipso duce datis .
Universis presentes litteras inspecturis Johannes, dux Lotharingie et Brabancie, salutem. Notum facimus quod nos in tractatu matrimoniali facto de nobis et Margareta, excellentissimi domini Ludovici Francie regis filia, concessimus, donavimus et assignavimus eidem Margarete in dotalicium Furam cum pertinenciis et Hyscam cum pertinenciis, et tantum de terra in locis propinquioribus et commodioribus dicte Margarete, exceptis Brocele et Lovain, quod habeat ad adpreciationem terre sex milia libras turonensium in redditibus annuatim. Nos etiam ad dictam adpreciationem et assisiam reddituum faciendam elegimus pro nobis dominum Galterum Bertaut, militem, fidelem nostrum, et dominus rex pro dicta M[argareta] filia sua elegit dominum J[ohannem], comitem Pontivi. Et si isti duo non possent concordare in unum, electus est concorditer a dicto domino rege et a nobis S[imon], dominus Nigelle, cujus adpreciationi, assisie vel esgardo, per omnia stari debet. Et si contingeret aliquem ex prenominatis ad hoc electis decedere, tunc sub eadem forma subrogabitur alius, in locum illius qui ex hac vita migraret, per nos seu per regem predictum vel vices ejus gerentes ; et debent predicte adpreciatio et assisia fieri infra festum Beati Johannis Baptiste, ita tamen quod si premissa tunc non essent completa, niehilominus tamen postea complerentur, et de eo quod omnes predicti vel dictus Symon solus vel subrogandus in forma predicta facerent vel esgardarent, debemus dare litteras nostras patentes dicte Margarete, et etiam dicto domino regi, vel illi seu illis quos in Francia pro se dimiserit, quod nos factum eorum vel solius dicti Symonis, vel subrogandi in forma predicta, ratum habebimus atque firmum, et quod per nos vel per alios nullo unquam tempore in contrarium veniemus, obligando nos et heredes nostros ad hoc ipsum inviolabiliter observandum. Et ad majorem securitatem dedimus fidejussores et responsores pro nobis erga dictum dominum regem, nomine dicte filie sue recipientem, dominam de Gazebeke, dominos Henricum de Lovanio filium ejus, Galterum Bertaut dominum Mahlin[ensem], Henricum dominum de Bantershem, Henricum Bertaut, Galterum dominum de Enguien, milites, qui ad instanciam nostram se prestito juramento obligaverunt ad tenendum prisionem in villa Sancti Quintini, videlicet dominus Galterus de Enguien per unum militem, et ceteri in propriis personis, cum ex parte domini regis super hoc fuerint requisiti, postquam predicti comes et Galterus vel, eis discordantibus, solus dictus Symon, aut in forma predicta subrogandus, suam adpreciationem fecerint vel esgardum, donec dederimus litteras nostras de adpreciatione seu esgardo facto tenendo secundum modum superius memoratum. In cujus rei testimonium nostrum sigillum presentibus litteris duximus apponendum. - Datum Parisius, anno Domini M° ducentesimo sexagesimo nono, mense februario.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur double queue, du sceau de Jean, duc de Brabant (Inventaire, n° 10300)

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//523
    • Original scellé | 5640 - Paris. 1269-70. Février. | Johannis, ducis Brabantioe, litteroe de dotalicio Margaretoe, uxoris suoe, de commissariis etiam ab utraque parte in ea re electis et fidejussoribus ab ipso duce datis . |...