Document d'archives : Original scellé
5593 - Déville. 1269. Dimanche 3 novembre.
Odonis, Rotomagensis archiepiscopi, litterœ ad regem de regalibus...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5593 - Déville. 1269. Dimanche 3 novembre.
Odonis, Rotomagensis archiepiscopi, litterœ ad regem de regalibus Radulpho Abrincensi electo restituendis .
Excellentissimo domino suo in Christo karissimo Ludovico, Dei gratia regi Francorum illustri, humilis ejus et devotus frater Odo, ejusdem permissione Rothomagensis ecclesie minister indignus, salutem eternam in Domino Jhesu Christo et cum sincere vinculo caritatis paratam ad regie majestatis beneplacita voluntatem. Cum nos electionem factam a capitulo Abrincensi de viro venerabili et discreto magistro Radulpho de Thevilla auctoritate metropolitana, mediante justicia, duxerimus confirmandam, tenore presentium serenitatem regiam exoramus quatinus dictum R[adulphum], electum et confirmatum, regalibus ipsius ecclesie dignemini investire. Valeat vestra regia celsitudo bene in Domino nunc et semper. - Datum apud Deivillam, anno Domini M° CC° LXmo nono, dominica post festum Omnium Sanctorum.

Contenu :

Fragment de sceau en cire verte, sur simple queue (Inventaire, n° 6371).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//346
    • Original scellé | 5593 - Déville. 1269. Dimanche 3 novembre. | Odonis, Rotomagensis archiepiscopi, litterœ ad regem de regalibus Radulpho Abrincensi electo restituendis . | Excellentissimo domino suo in Christo karissimo...