Document d'archives : Registre
5437 - Gênes. 1268. 28 novembre.
Oberti Stanchoni sociorumque ejus, Januensium, litterœ de quadam navi ad opus...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Registre
5437 - Gênes. 1268. 28 novembre.
Oberti Stanchoni sociorumque ejus, Januensium, litterœ de quadam navi ad opus Ludovici IX construenda .
LITTERE OBERTI STANCONIS ET SOCIORUM EJUS IN QUIBUS CONTINETUR QUOD IPSE ET SOCII SUI TENENTUR FACERE ET PARATAM REDDERE UNAM NAVEM NUNCIIS DOMNI REGIS IN PLAGEA JANUE, EJUSDEM MENSURE CUJUS MENSURE ET QUANTITATIS ERUNT NAVES COMUNIS JANUE PRESCRIPTE.
In nomine Domini, amen. Nos Obertus Stanchonus, Lanfrancus de Guisulpho, Jacobinus Bassus et Nicholaus Bassus fratres, cives Janue, quisque nostrum in solidum promittimus et convenimus vobis dominis magistro Henrico de Campo Repulso, clerico, et Guillermo de Mora, serenissimi domini regis Francie nuntiis et ambassatoribus ejusdem domini regis, ut apparet per litteram dicti domini regis sigillatam sigillo dicti domini regis cereo pendenti, et quarum litterarum tenor talis est :
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex,etc. (Sequuntur litterœ regioe datœ apud Sanctum Dionysium in Francia, in crastino festi Beati Dionysii, anno 1268 ;v. supra , n° 5418), facere atque construere seu construi facere in plazia Sancti Petri de Arena, Januensis diocesis, navem unam nostris expensis propriis eodem modo et forma quo sive qua comune Janue promisit facere et debet domino regi Francie sive vobis dictis dominis magistro Henrico et Guillelmo nomine dicti domini regis, et que sit et esse debeat earumdem mensurarum in quibuscumque locis, quemadmodum et ille due naves quas comune Janue debet et promisit facere dicto domino regi debent esse, sive vobis dictis dominis magistro Henrico et Guillelmo nomine dicti domini regis, occasione passagii transmarini quod, Deo dante, iturus est dictus dominus rex, et ita conredatam et apparatam omnibus sarciis suis et paramentis, et cum tot barchis, et sic aptatas et apparatas quemadmodum ille sive una illarum quas comune Janue debet dicto domino regi, et promisit ut dictum est, et eam navem completam et furnitam omnibus sarciis suis necessariis tam dictarum mensurarum quam eciam sarcia et barchis promittimus et convenimus vobis, predictis dominis magistro Henrico et Guillelmo, nomine dicti domini regis stipulantibus, consignare et dare nuncio dicti domini regis, si fuerit in portu Janue usque ad illud tempus, et eo tempore quo et ad quod dictas duas naves dare et consignare promisit dictum comune Janue vobis dominis magistro Henrico et Guillelmo, nomine dicti domini regis, sive nuncio dicti domini regis, et de quarum duarum navium constructione et tradicione est instrumentum factum manu Ricoboni Paiar[ini], notarii, hoc anno, die XXVIa novembris, alioquin penam marcharum mille argenti, si contra fecerimus, vobis dictis dominis magistro Henrico et Guillelmo, dicto nomine stipulantibus, promittimus, et proinde vobis obligamus pignori omnia bona nostra habita et habenda ; et de predictis quilibet nostrum in solidum teneatur ; renuntiantes juri de principali et omni juri, et specialiter nove constitutioni de duobus reis. Item promittimus et convenimus vobis, dicto nomine stipulantibus, sic facere et curare quod comune Janue se et sua obligabit et principale se constituet versus dominum regem predictum sive versus vos dicto nomine pro nobis omnibus tam de constructione dicte navis quam etiam de predictis omnibus et singulis per nos vobis dicto nomine promissis, videlicet marchis mille argenti ; et instrumentum de dicta obligacione sive fidejussione comunis sive litteram comunis Janue sigillatam sigillo dicti comunis apportabimus seu aportari faciemus nos vel alter nostrum, sive nuncius noster, vobis dictis dominis magistro Henrico et Guillelmo, vel alteri vestrum sive dicto domino regi. In quo instrumento sive littera communis Janue continebatur quod comune Janue se et sua obligabit dicto domino regi et se principale constituet de omnibus hiis que vobis predictis dominis per nos promissa sunt quantum pro marchis mille argenti. Versa vice nos dicti magister Henricus et Guillelmus nomine dicti domini regis promittimus et convenimus vobis dictis Oberto, Lanfranco, Nicholao et Jacobino Basso, fratribus, dare et solvere sic facere quod dictus dominus rex dari faciet et solvi vobis sive vestro certo nuncio dicte navis et ceteris predictis libras septem milia turonensium per hos terminos : videlicet libras tria milia quingentas turonensium Parisius apud Templum usque ad proximum festum Purificacionis Beate Marie, et residuum, quod est libre tria milia quingente turonensium, ibidem Parisius apud Templum, ab inde usque ad proximum festum Pentecostes. Acto inter dictas partes in presenti contractu quod si dicti Obertus, Lanfrancus, Jacobus et Nicolaus, vel alter eorum seu eorum nuncius, presentaverit dicto domino magistro Henrico instrumentum sive litteram comunis Janue in quo vel qua contineatur quod comune Janue teneatur dicto domino regi de hiis que promissa sunt dictis domino magistro Henrico et Guillelmo dicto nomine per predictos Obertum, Lanfrancum, Nicolaum et Jacobum, ut dictum est, usque ad dies viginti quinque proximo venturos, quod predictus dominus Henricus dare teneatur et debeat eis sive alteri eorum, vel eorum nuncio, litteras de solucionibus prenominatis, et in illa forma qua scriptum est superius soluciones habendi ; et si dictas litteras non portarent, ut dictum est, ad dictum terminum, volunt dicte partes dictum instrumentum cassum et irritum et nullius valoris ; et acto similiter inter dictas partes dictis nominibus quod predicti domini Henricus et Guillelmus, sive nuncius dicti domini regis, debeant ipsam navem expedire a vicecomitibus Janue et de nariis quatuor ma... ris qui colliguntur per capitulum a comuni. - Actum Janue in domo Guillelmi de Turri, millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, indictione decima, die vigesima octava novembris, inter tertiam et nonam. Testes Sorleonus de Grimaldis, Guilienzonus Comes, civis Nauli, et Lanfranchinus de Grillo.

Contenu :

Leoninus de Sesto, notarius, rogatus scripsi.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Registre | 5437 - Gênes. 1268. 28 novembre. | Oberti Stanchoni sociorumque ejus, Januensium, litterœ de quadam navi ad opus Ludovici IX construenda . | LITTERE OBERTI STANCONIS ET SOCIORUM EJUS IN QUIBUS CONTINETUR QUOD IPSE ET...