Document d'archives : Original scellé
5511 - 1269. Mercredi 24 avril.
Officialis curiae Turonensis notum facit quod coram ipso Hemericus de Genis,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5511 - 1269. Mercredi 24 avril.
Officialis curiae Turonensis notum facit quod coram ipso Hemericus de Genis, armiger, et Johanna de Azaio, ejus uxor, filia quondam Petri de Azaio, armigeri, confessi sunt se vendidisse Petro de Brocia, "chambellano" regis Franciae, "precio quater viginti librarum et decem librarum turonensium," tres modios et quinque sextaria frumenti ad mensuram Lochensem annui reditus, et viginti quatuor capones ac viginti denarios annui reditus, "videlicet viginti quatuor sextaria frumenti annua, que Morellus Pineig debet, ut dicitur, super viginti quatuor arpentis terrarum, que tenere dicitur, sitis in parrochia de Chamborto, apud le Laich seu in territorio dou Laich, et super quatuor arpentis prat[orum], que idem Morellus tenet similiter, ut dicitur, in dicta parrochia, in riperia Yndrie." Sequitur longa cnumeratio redituum, quorum magna pars tam in dicta parochia de Chamborto quam in parochia de Azaio sita erat. - "Datum die mercurii ante festum Beati Marci, anno Domini M° CC° sexagesimo nono."

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur double queue, du sceau de l'officialité de Tours (Inventaire, n° 7041).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//726
    • Original scellé | 5511 - 1269. Mercredi 24 avril. | Officialis curiae Turonensis notum facit quod coram ipso Hemericus de Genis, armiger, et Johanna de Azaio, ejus uxor, filia quondam Petri de Azaio, armigeri, confessi sunt se...