Document d'archives : Original scellé
5570 - Séez. 1269. 20 août.
Radulphi, Albanensis episcopi et legati, litteroe ad collectores decimoe subsidio...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5570 - Séez. 1269. 20 août.
Radulphi, Albanensis episcopi et legati, litteroe ad collectores decimoe subsidio Terroe Sanctoe deputatoe in Cameracensi dioecesi constitutos .
Radulphus, miseratione divina episcopus Albanensis, Apostolice Sedis legatus, discretis viris collectoribus decime Terre Sancte subsidio deputate in civitate et diocesi Cameracensi constitutis salutem et sinceram in Domino caritatem. Quoniam venerabilis in Christo pater S[imon], tituli Sancte Cecilie presbiter cardinalis, tunc in regno Francie et quibusdam aliis partibus Apostolice Sedis legatus, auctoritate litterarum felicis recordationis domini Clementis pape IIII venerabili in Christo patri.. episcopo Cameracensi mandavit ut redemptiones et legata subsidio Sancte Terre indistincte relicta et alias obventiones ejus (sic ) quibuscumque personis et locis in sua civitate et diocesi ab eadem sede et aliis ejusdem sedis auctoritate concessa colligeret et fideliter conservaret, nos, quibus Sedes Apostolica negocia ipsi cardinali commissa noscitur per speciales litteras commisisse, vobis, qua fungimur auctoritate, mandamus quatinus ab eodem episcopo et aliis in hoc ipsius cardinalis subdelegatis universa que de hiis collegerunt sollicite petere, recipere, ac si opus fuerit exigere studeatis, contradictores auctoritate nostra cogendo. Quicquid autem de predictis ad manus vestras pervenerit in aliquo tuto loco de conscientia ipsius episcopi sub competenti testimonio deponatis, ut de hiis per summum pontificem sicut ei placuerit et in supradictis apostolicis continetur litteris disponatur, rescripturi nobis per vestras patentes litteras tenorem continentes presencium quid et quantum vos recipere contigerit de predictis, et quicquid inveneritis et feceritis in hac parte. - Datum Sag[ii], XIII kalendas septembris, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono.

Contenu :

Scellé en cire rouge, et sur double queue, du sceau de Raoul, évêque d'Albano (Inventaire, n° 6255).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Original scellé | 5570 - Séez. 1269. 20 août. | Radulphi, Albanensis episcopi et legati, litteroe ad collectores decimoe subsidio Terroe Sanctoe deputatoe in Cameracensi dioecesi constitutos . | Radulphus, miseratione divina...