Document d'archives : Original scellé
5608 - Paris. 1269. 28 décembre.
Thealdi, archidiaconi Leodiensis, litterœ de quadam pecunia in redimendis...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5608 - Paris. 1269. 28 décembre.
Thealdi, archidiaconi Leodiensis, litterœ de quadam pecunia in redimendis captivis expendenda vel inter peregrinos distribuenda, si in generali passagio transfretare non potuerit .
Universis presentes litteras inspecturis Thealdus, archidiaconus Leodiensis, salutem in Domino. Noveritis quod de viginti quatuor marchis auri in palleola, quas excellentissimo principi domino Ludovico, Dei gratia Francie regi illustrissimo, in deposito tradidi, quas michi vel certo nuntio meo reddere tenetur ultra mare, ego volo et concedo quod, si ego morte preventus fuero aut casu aliquo impeditus quod non possim in generali passagio transfretare, quod idem dominus rex et legatus Sedis Apostolice medietatem dictarum viginti quatuor marcharum expendant ipsi vel dictus dominus rex, si viderint posse comode fieri, in redemptionem captivorum, aliam vero medietatem, et si quid residuum fuerit quod expensum non fuerit in captivis redimendis, distribuant ipsi vel dominus rex peregrinis, secundum quod eidem domino regi et legato predicto vel domino regi videbitur bonum esse. In cujus rei testimonium presentes litteras prebui sigilli mei munimine sigillatas. - Actum Parisius, anno Domini M° CC° LX° nono, in festo Sanctorum Innocentium.

Contenu :

Scellé en cire verte, et sur double queue, du sceau de Thiaud, archidiacre de Liège (Inventaire, n° 10777). Cette pièce a été publiée par M. Servois,Bibl. de l'École des chartes, 4e série, t. IV, 1858, p. 285.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Original scellé | 5608 - Paris. 1269. 28 décembre. | Thealdi, archidiaconi Leodiensis, litterœ de quadam pecunia in redimendis captivis expendenda vel inter peregrinos distribuenda, si in generali passagio transfretare non...