Document d'archives : Original scellé
5552 - Westminster. 1269. 4 juillet.
Henricus, Angliœ rex, duos nuntios eligit ad tractandum cum nuntiis...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5552 - Westminster. 1269. 4 juillet.
Henricus, Angliœ rex, duos nuntios eligit ad tractandum cum nuntiis regis Franciœ de articulis paci inter utrumque regem jamdudum stabilitœ addendis .
Henricus, Dei gratia rex Anglie, dominus Hibernie et dux Aquitanie, omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem. Noverit universitas vestra quod, cum inter dominum L[udovicum], regem Franc[ie] illustrem, ex parte una, et nos ex altera super diversis articulis et questionibus, terris videlicet et possessionibus et rebus aliis, suscitata fuisset materia questionis, ac demum interveniente pacis auctore super omnibus articulis memoratis jamdudum intervenerit forma pacis de parcium firmata consensu, cumque in ipsa pace multi usque in diem presentem articuli incompleti remaneant, pro eo quod in eisdem articulis de bonorum virorum eligendorum hinc inde arbitrio seu esgardo fit mencio, que bonorum virorum hujuscemodi necdum processit electio nec per consequens arbitrium eorumdem, judicium vel esgardum, nos, quantum in nobis est summopere affectantes ipsam composicionem seu pacem penitus consummari et nichil ex ea incompletum relinqui, discretos viros magistrum Guillelmum de la Cornere, domini pape capellanum, et Johannem de la Lynde, militem, ex parte nostra eligimus, et in eos tanquam bonos viros, judices, esgardatores seu arbitratores, tam pro nobis quam pro heredibus nostris compromittimus seu etiam consentimus, supponentes nos et heredes nostros totaliter in omnibus articulis in supradicta pace contentis, ad quos bonorum virorum electorum seu eligendorum hinc inde refertur judicium vel esgardum, seu in quibus de inquisicione vel examinacione per eosdem facienda fit mencio, eorumdem judicio, laudo, ordinacioni, diffinicioni, mandato, adjudicacioni et arbitracioni, inquisicioni, examinacioni, arbitrio seu esgardo, adeo quod quicquid ipsi duo una cum duobus aliis bonis viris electis ex parte domini regis Franc[ie] super articulis memoratis judicaverint, laudaverint, ordinaverint, diffinierint, mandaverint, adjudicaverint, arbitrati fuerint seu esgardaverint, vel inquirendo seu examinando fecerint in eisdem, lite contestata vel non contestata, negocio hujusmodi instructo vel non instructo, una parte presente, altera absente, citata vel non citata, ordine judiciario observato vel non observato, diebus feriatis vel non feriatis, partibus presentibus vel absentibus, in scriptis vel sine scriptis, obligamus nos et heredes nostros perpetuo et inviolabiliter observare. Volumus tamen quod antequam ipsi ad judicium aliquod, arbitrium seu esgardum, inquisicionem seu examinacionem procedant, in presencia domini regis Franc[ie] tam ipsi quam illi qui a parte ipsius regis Franc[ie] ad hujusmodi esgardandi, adjudicandi, arbitrandi officium electi fuerint seu assumpti, par seu consimile et ejusdem forme prebeant juramentum, se videlicet commissum sibi officium in hac parte juxta discretionem sibi a Deo datam in omnibus et singulis articulis suum officium contingentibus fideliter impleturos, atque fidele judicium, arbitrium seu esgardum in omnibus juxta sue modulos consciencie secuturos. Quod si forsan predicti duo a nobis electi vel eorum alter non possent ea que supra memoravimus adimplere, vel si forsan, pendente negocio, alter vel ambo revocarentur a nobis, tenebimur nos et heredes nostri alium vel alios bona fide sine more dispendio subrogare, qui prestito ut premissum est juramento juxta formam et modum prehabitos adimpleant ea que remanebunt agenda, hiis tamen que per priores acta fuerunt in suo robore perpetuo remansuris. Ad premissa autem omnia et singula bona fide observanda nos et nostros obligamus heredes. In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes. - Datum et actum apud Westmonasterium, IIII die julii, anno regni nostri quinquagesimo tercio, et anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono.

Contenu :

Simple queue ; le sceau n'existe plus.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//630
    • Original scellé | 5552 - Westminster. 1269. 4 juillet. | Henricus, Angliœ rex, duos nuntios eligit ad tractandum cum nuntiis regis Franciœ de articulis paci inter utrumque regem jamdudum stabilitœ addendis . | Henricus, Dei...