Document d'archives : Original scellé
5515 - Ypres. 1269. 14 mai.
Radulphi, Albanensis episcopi, legati, litterœ ad abbatem de Alto Villari de...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5515 - Ypres. 1269. 14 mai.
Radulphi, Albanensis episcopi, legati, litterœ ad abbatem de Alto Villari de centesima ad opus Theobaldi, regis Navarrœ, cruce signati, colligenda .
Radulphus, miseracione divina episcopus Albanensis, Apostolice Sedis legatus, religioso viro.. abbati monasterii de Altovillari, ordinis Sancti Benedicti, Remensis diocesis, salutem in Domino. Venerabilis in Christo pater S[imon], tituli Sancte Cecilie presbyter cardinalis, tunc in regno Francie Apostolice Sedis legatus, egregio principi Th[eobaldo], illustri regi Navarre, pro Terre Sancte subsidio crucis caractere insignito, centesimam ecclesiasticorum proventuum per Sedem Apostolicam in regno Francie et quibusdam aliis partibus usque ad certum tempus negocii dicte terre promocioni concessam ei pro illo tempore, quo tunc eam racione futurorum terminorum deberi ac colligi Apostolice Sedis auctoritate contingeret, necnon redemptiones votorum, legata, relicta, data aliasque obvenciones que a tempore concessionis hujusmodi usque ad passagium generale, tunc auctoritate apostolica statuendum, in comitatibus suis Campanie et Brie ac terris vassallorum suorum ad eum racione ipsorum comitatuum pertinentibus ejusdem terre subsidio provenirent, integre exceptis hiis que ibidem de predictis sunt aliis ejusdem sedis auctoritate concessa, per suas litteras de consilio et assensu excellentissimi principis L[udovici], regis Francorum illustris, concessisse dicitur, ac bone memorie Trecensi episcopo per alias suas litteras injunxisse ut premissa omnia nomine ipsius regis Navarre peteret, exigeret et reciperet, ac pro ejusdem voti sui execucione fideliter servaret, eidem regi exequenti votum ipsum personaliter assignanda, contradictores per censuram ecclesiasticam compescendo, idemque cardinalis intencionem suam circa premissa super quibusdam articulis dicitur postmodum declarasse, ac commisisse ipsi episcopo sub certa forma collectionem omnium predictorum, prout in litteris inde confectis et ejusdem cardinalis sigillo munitis plenius continetur. Unde nos postmodum, ejusdem regis precibus inclinati, eidem episcopo dedimus per nostras litteras in mandatis ut sollicite in negocio supradicto procederet juxta ipsius cardinalis continenciam litterarum, contradictores censura simili compescendo. Quoniam igitur episcopus ipse viam est universe carnis ingressus, nos, porrectis nobis ex parte ipsius regis precibus annuentes, discrecioni vestre, qua fungimur auctoritate, mandamus quatinus sollicite in negocio procedatis eodem juxta directarum super hoc ipsi episcopo nostrarum continenciam litterarum, contradictores censura simili compescendo. Et quia vos sepe aliis negociis occupati hiis exequendis intendere, ut credimus, continue non potestis, volumus ut ad premissa alios nominetis et etiam assumatis, qui ea omnia juxta predictarum litterarum continenciam prosequantur. Nos enim illis, quos taliter nominaveritis vel assumpseritis, tantam per omnia, sicut et vobis, super illis tenore presencium committimus potestatem. - Datum apud Ypram, II idus maii, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono.

Contenu :

Scellé en cire rouge, et sur double queue, du sceau de Raoul, cardinal évêque d'Albano (Inventaire, n° 6255). Analyse par M. d'Arbois de Jubainville,Hist. des comtes de Champagne, t. VI, catal., n° 3542.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//209
    • Original scellé | 5515 - Ypres. 1269. 14 mai. | Radulphi, Albanensis episcopi, legati, litterœ ad abbatem de Alto Villari de centesima ad opus Theobaldi, regis Navarrœ, cruce signati, colligenda . | Radulphus, miseracione divina...