Document d'archives : Registre du treizième siècle
5469 - 1268.
Statutum a consulibus Montispessulani de matrimoniis editum .
Cum presidentes...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Registre du treizième siècle
5469 - 1268.
Statutum a consulibus Montispessulani de matrimoniis editum .
Cum presidentes officiis animadvertere debeant ac puro corde etiam procurare que scedere debeant et possint honori et utilitati universitatis Montispessulani ac rei publice consulendo, ideoque nos consules Montispessulani, scilicet Jo. de Rippa, P. de Combis, Ar. de Bono Buxono, S. Rubeus, P. Andreas, S. Buxi, Matheus Sartor, P. Seguini, Jo. Guiraudi, Jo. Fabri, R. Vitalis, G. Fumati, assidente nobis Jo. de Sancto Michaele legum professore, volentes consulere ipsi rei publice ac toti universitati Montispessulani mederi cupientes, matura deliberatione prehabita, prehabito etiam diligenti consilio et trac[ta]tu et quampluries masticato cum consilio secreto et generali congregato ad sonum campanarum, velut moris est in talibus peragendis, statuimus quod quicumque uxorem duxerit in Montepessulano vel in ejus suburbiis, postquam eam in ecclesia seu in facie ecclesia duxerit, ubicumque seu in quacumque domo eam duxerit, ea die nupcias facere possit, secunda vero die non faciat aliquod convivium alicujus persone, masculi vel femine, private vel extranee, et quod in mane secunde diei desencortinare teneatur maritus seu alius pro eo, et dies nuptiarum sit et habeatur pro secunda die seu ultima die et pro ultima nocte, et quod in mane secunde diei abstineant ab exedendo ad ecclesiam, ne fraus possit fieri presenti statuto, hominum vel mulierum habendo comitivam ; statuentes etiam quod in nocte diei nupciarum neque in nocte qua ibit ad ecclesiam visitationes seu cortz hominum vel mulierum ex co nox fuerit non fiant cum lumine vel sine lumine ; idem pariter statuentes quod ex co facta fuerit sponsa non fiant visitationes sive cortz de nocte cum lumine. - Actum est hoc anno Domini M° CC° LXVIII°.

Contenu :

Extrait du registre des coutumes et libertés de la ville de Montpellier.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//339
    • Registre du treizième siècle | 5469 - 1268. | Statutum a consulibus Montispessulani de matrimoniis editum . | Cum presidentes officiis animadvertere debeant ac puro corde etiam procurare que scedere debeant et possint honori et...