Document d'archives : Original scellé
5609 - 1269. Décembre.
J., praepositus, M., decanus, totumque capitulum ecclesiae Suessionensis, et magister...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5609 - 1269. Décembre.
J., praepositus, M., decanus, totumque capitulum ecclesiae Suessionensis, et magister Johannes de Thorota, canonicus et officialis Suessionensis, notum faciunt quod coram ipsis Radulphus de Castro Portuensi, canonicus ecclesiae praedictae, confessus est se Theobaldo, regi Navarræ, Campaniae et Briae comiti palatino, pro quingentis libris turonensium jam sibi solutis, centum libratas terræ annui reditus vendidisse, quas ipse apud Fimes ex quadam permutatione cum eodem rege facta modo inferius annotato habebat : "videlicet quinquaginta libratas, quas tenet et possidet pacifice et quiete quoad presens, et alias quinquaginta, que sibi debent obvenire post decessum nobilis mulieris domine de Peroue, quondam uxoris Gaufridi de Chaumoisel, militis defuncti", etc. "In cujus rei testimonium nos predicti prepositus, decanus et capitulum, sigillum nostrum, et nos officialis sigillum curie Suessionensis una cum sigillo dicti Radulphi presentibus litteris ad instantiam ipsius Radulphi duximus apponenda. - Actum anno Domini millesimo CC° sexagesimo nono, mense decembri."

Contenu :

Scellé de trois sceaux en cire blanche, sur doubles queues :
1° A gauche, sceau du chapitre de la cathédrale de Soissons (7326).
2° Au milieu, sceau de l'officialité de Soissons (7028).
3° A droite, sceau du prévôt de la cathédrale de Soissons.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//197/b
    • Original scellé | 5609 - 1269. Décembre. | J., praepositus, M., decanus, totumque capitulum ecclesiae Suessionensis, et magister Johannes de Thorota, canonicus et officialis Suessionensis, notum faciunt quod coram ipsis Radulphus...