Document d'archives : Original scellé
5663 - Paris. 1269-70. Mars.
Ludovicus rex Johannem, Pontivi comitem, Simoni de Nigella substituendum...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5663 - Paris. 1269-70. Mars.
Ludovicus rex Johannem, Pontivi comitem, Simoni de Nigella substituendum decernit, si eumdem Simonem, cui regni cura commissa est, mori contigerit .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, universis ad quos littere presentes pervenerint salutem. Notum facimus quod, cum ad custodiam, administrationem, defensionem et curam regni nostri in hac nostre peregrinationis absentia dilectos et fideles nostros Matheum, abbatem Beati Dionisii, et Simonem, dominum de Nigella, constituerimus loco nostri sub forma que in litteris nostris super hoc confectis plenius continetur, ne, si forte dictum S[imonem] dominum Nigelle interim decedere contingeret, ex defectu dispendium sequi posset, nos in omnibus que ad predicta pertinent exequenda loco ipsius dilectum et fidelem nostrum Johannem, comitem Pontivi, substituimus, et eandem, quam predictus S[imon] dominus Nigelle obtinebat, in omnibus generaliter ac specialiter eidem comiti committimus potestatem, donec reversi fuerimus vel a nobis aut successore regni nostri, si nos continguat ab hac vita migrare, super hoc fuerit aliud ordinatum. In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. - Actum Parisius, anno Domini M° CC° sexagesimo nono, mense martio.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur double queue, du sceau de saint Louis (Inventaire, n° 42).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//353
    • Original scellé | 5663 - Paris. 1269-70. Mars. | Ludovicus rex Johannem, Pontivi comitem, Simoni de Nigella substituendum decernit, si eumdem Simonem, cui regni cura commissa est, mori contigerit . | Ludovicus, Dei gratia...