Document d'archives : Original scellé
5589 - 1269. Mercredi 30 octobre.
Capituli Meldensis litterœ ad regem pro licentia eligendi episcopi...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5589 - 1269. Mercredi 30 octobre.
Capituli Meldensis litterœ ad regem pro licentia eligendi episcopi obtinenda .
Excellentissimo domino L[udovico], Dei gratia regi Francorum illustri, .. decanus et capitulum Meldenses cum omni reverentia et honore salutem in eo per quem reges regnant. Cum reverendus quondam in Christo pater J[ohannes], bone memorie Meldensis episcopus, de novo, ex quo dolemus, viam sit universe carnis ingressus, mittimus ad vos dilectum concanonicum nostrum magistrum Johannem de Gaigniaco, latorem presentium, ut ipse una cum domino Johanne de Poissiaco et magistro Rogero de Joiaco, concanonicis nostris, vel cum altero ipsorum, seu etiam solus, si ipsi absentes fuerint, postulet nomine nostro a vestra regia majestate concedendi (sic ) nobis licentiam episcopum eligendi. Unde vobis affectuosius supplicamus ut ipsos vel alterum ipsorum in postulatione hujusmodi dignemini favorabiliter exaudire. Bene et diu vivat et valeat vestra regalis magestas. - Datum anno Domini M° CC° LX°nono, die mercurii ante festum Omnium Sanctorum.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur simple queue, du sceau du chapitre de Meaux ; fragment (Inventaire, nos 7220 et 7221).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//344
    • Original scellé | 5589 - 1269. Mercredi 30 octobre. | Capituli Meldensis litterœ ad regem pro licentia eligendi episcopi obtinenda . | Excellentissimo domino L[udovico], Dei gratia regi Francorum illustri, .. decanus et capitulum...