Document d'archives : Original scellé
5689 - 1270. Mercredi 7 mai.
Guiotus de Forisio se erga regem Franciœ pro Thoma et Amedeo de Sabaudia, ad...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5689 - 1270. Mercredi 7 mai.
Guiotus de Forisio se erga regem Franciœ pro Thoma et Amedeo de Sabaudia, ad solvendam quamdam summam, responsorem constituit .
Ego Guiotus de Forisio, domicellus, filius illustris viri domini R., comitis Forensis, notum facio universis presentes litteras inspecturis quod, cum nobiles domicelli Thomas et Amedeus de Sabaudia, fratres, liberi illustris viri domini Thome de Sabaudia, mihi significaverint quod, cum ipsi domino Ludovico, serenissimo regi Francorum, teneantur in septem milibus libris turonensium ex causa mutui facti quondam dicto domino Thome, patri eorumdem, super qua summa peccunie solvenda cum dicto domino rege ita convenerunt, videlicet quod annis singulis in festo Omnium Sanctorum solvantur dicto domino regi vel mandato suo Parisius apud Templum quinquies centum libre turonensium usque ad integram solutionem summe superius nominate, incipiente prima paga seu solucione in proximo festo Omnium Sanctorum anno Domini M° CC° LXX°, et secunda eodem festo anno Domini M° CC° LXXI°, et sic deinceps, pro quibus solucionibus, predictis loco, modo et tempore faciendis, promiserint dicto domino regi responsores dare intra medium maium, qui principales debitores hujus summe se constituant ad solutiones hujusmodi supradictis loco, modo et tempore faciendas, ego predictus Guiotus, ad preces et instanciam predictorum fratrum, in manu excellentissimi dicti domini regis Francorum, de voluntate et mandato predicti domini comitis patris mei, constituo me principalem debitorem pro prenominatis summis, predictis loco, modo et tempore plenarie persolvendis, pro quibus complendis et attendendis de mandato et voluntate predicti domini R., patris mei, obligo predicto domino regi me et omnia bona mea, presencia et futura, habita et habenda, rogans insuper venerabilem in Christo patrem dominum G., Dei gratia archiepiscopum Viennensem, ut ipse una cum sigillo meo hiis presentibus sigillum suum apponat in testimonium hujus rei. Nos autem predictus G., archiepiscopus Viennensis, ad preces et instanciam dicti Guioti sigillum nostrum una cum sigillo dicti Guioti presentibus litteris apponimus in testimonium veritatis. - Datum die mercurii post festum apostolorum Philippi et Jacobi, anno Domini M° CC° septuagesimo.

Contenu :

Scellé, sur doubles queues, de deux sceaux, l'un en cire verte, l'autre en cire blanche : 1° A gauche, sceau de Guiot de Forez ; cire verte (Inventaire, n°678). 2° A droite, sceau de Guy, archevêque de Vienne ; cire blanche, fragment (Inventaire,n°6426).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//501
    • Original scellé | 5689 - 1270. Mercredi 7 mai. | Guiotus de Forisio se erga regem Franciœ pro Thoma et Amedeo de Sabaudia, ad solvendam quamdam summam, responsorem constituit . | Ego Guiotus de Forisio, domicellus, filius...